Roman numeral 10000 CC DD.svg

Structura socialis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Alexis de Tocqueville, primus ut videtur vocabulo structura socialis usus est. Tabula a Theodoro Chassériau picta, 1850.

Structura socialis in scientiis socialibus est exemplares collocationes sociales in societate humana quae ex actionibus hominum singulorum emergunt et quas determinant. Macrosociologice, structura socialis est systema stratificationis socialis socio-oeconomica (structurae classium), institutionum socialium, vel aliarum coniunctionum exemplarium inter magnos greges sociales. Gradu autem medio, structura socialis est structura coniunctionum retis socialis inter singulos vel organizationes. Gradu minimo, modus esse potest quo normae mores singulorum intra systema sociale formant.

Normae sociales structuram socialem movent per coniunctiones inter partes maiorem et minorem. Quia homines parte maiori familiariter utentes normales habeantur, hominesque parte minori familiariter utentes abnormales habeantur, coniunctiones inter partes maiorem et minorem stratificationem hierarchicam intra structuras sociales constituunt, quae parti maiori in omnibus aspectibus socialibus favet.

Hoc vocabulum ex annis 1920 in usu generali in scientia sociali est,[1] praecipue ut variabilis cuius elementa ab elementis aliorum variabilium sociologicorum distinguenda sunt.

Ferdinandus Tönnies, sociologus Germanicus, anno 1905 commentarium The Present Problems of Social Structure ('Praesentes Structurae Socialis Quaestiones') in Civitatibus Foederatis edidit,[2] ubi arguebat solum constitutionem multitudinis in unitatem structuram socialem constituere, hanc coniecturam in sententia voluntatis condens.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Merton 1938.
  2. The American Journal of Sociology 10(5): 569-688.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abercrombie, N., S. Hill, et B. S. Turner. 2000. Social structure. The Penguin Dictionary of Sociology. Ed. 4a. Londinii: Penguin Books, 326–327.
  • Archer, M. S. 1995. Realist Social Theory: The Morphogenetic Approach. Cantabrigiae Massachusettae: Cambridge University Press.
  • Blau, P. M., ed. 1975. Approaches to the Study of Social Structure. Novi Eboraci: The Free Press, A Division of Macmillan Publishing.
  • Burns, T. R., et H. Flam. 1987. The Shaping of Social Organization: Social Rule System Theory with Applications. Londinii: Sage.
  • Calhoun, Craig. 2002. Social Structure. In Dictionary of the Social Sciences. Oxoniae: Oxford University Press
  • Crothers, Charles (1996), Social Structure, London: Routledge
  • Flam, H., et M. Carson, eds. 2008. Rule System Theory: Applications and Explorations. Berolini et Novi Eboraci: Peter Lang Publishers.
  • Jary, D., et J. Jary, eds. 1991. Social structure. In The Harper Collins Dictionary of Sociology. Novi Eboraci: Harper Collins.
  • Lopez, J., et J. Scott. 2000. Social Structure. Buckinghamiae et Philadelphiae: Open University Press.
  • Merton, Robert. 1938. 'Social Structure and Anomie. American Sociological Review 3(5): 672-82.
  • Müller-Schwarze, Nina K. 2015. The Blood of Victoriano Lorenzo: An Ethnography of the Cholos of Northern Coclé Province. Ieffersoniae Carolinae Septentrionalis: McFarland Press.
  • Murdock, George Peter. 1949. Social Structure. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Porpora, D. V. 1987. The Concept of Social Structure. Novi Eboraci, Portu Occidentali, et Londinii: Greenwood Press.
  • Porpora, D. V. 1989. Four Concepts of Social Structure. Journal for the Theory of Social Behaviour 19(2): 195–211.
  • Smeeser, N. J. 1988. Social structure. In The Handbook of Sociology, ed. N. J. Smeeser, 103–209. Londinii: Sage.
  • Tönnies, Ferdinand. 1905. The Present Problems of Social Structure. American Journal of Sociology 10(5): 569–588.
  • Wallerstein, I. 2004. World-Systems Analysis:An Introduction. Londinii: Duke University Press.