Gulielmus Wordsworth
Gulielmus Wordsworth (1770–1850) fuit poeta Anglicus romantici generis in maius aestimatus, qui libro Lyrical Ballads inscripto cum Samuele Taylor Coleridge, amico suo, coniunctim edito motum Romanticum litterarum Anglicarum coepit. Unus ex Poetis Lacuum, Wordsworth fuit ab anno 1843 usque ad mortem Laureatus Angliae Poeta.
Magnum opus Wordsworthianum vulgo habetur The Prelude, id est Prooemium, poema quasi de sua vita, praecipue iuventute, quod iterum ac saepius retractabat et augebat, et quod usque ad mortem primamque operis editionem fere notum est "Poema pro Coleridge."
Vita
[recensere | fontem recensere]Pueritia et educatio
[recensere | fontem recensere]Gulielmus Wordsworth, secundus ex quinque filiis Ioannis Wordsworth et Annae Cookson, natus est die 7 Aprilis 1770 in oppido Cockermouth comitatus Cumbriae, Terrae Lacuum in parte inter septentriones et occasum solis spectanti sita. Soror, Dorothea Wordsworth poeta et diarista, qua familiarissime semper est usus, nata est anno sequenti, et ambo simul baptizati sunt. Eis fuerunt tres alii fratres: Ricardus, maior natu, qui factus est iurisconsultus; Ioannes, sub Dorotheam natus, qui poeta voluptatem e natura cepit cum Gulielmo et Dorothea, donec naufragus anno 1805 obiit; et Christophorus, minimus, qui factus est vir doctus. Pater fuit legitimus Iacobi Lowther, Primi Comitis Lonsdale, procurator, cuius per societatem domicilium in magnificis aedibus in oppido habebant. Gulielmus, et fratres et soror, patrem parum cognoverunt, et se ab eo removerunt usque ad eius mortem, anno 1783 (Moorman 1968:5–7).
Pater, quamquam raro praesens, Gulielmum poemata docuit Ioannis Miltoni, Gulielmi Shakesperii, Edmundi Spenser, et aliorum poetarum. Insuper licuit ei bibliotheca patris uti. Wordsworth etiam in domo matris parentum in Penrith, emporio Cumbriae, sita commoratus est, ubi locis fruticetis obsitis expositus ruris facie valde motus est. Porro severitate propinquorum effectum est, ut ad naturam se converteret contemplandam. Praesertim, et avi et avunculus puero videbantur tam iniucundi, ut infestis invicem altercationibus vexatus paene mortem sibi conscisceret. (Moorman 1968:9–13)
Matre anno 1778 mortua, pater Gulielmum ad Hawkshead Grammar School et Dorotheam ad familiae propinquos Eboracum misit. Itaque Dorothea et Gulielmus separatim novem annos habitabant. Gulielmus, quamquam prima educationis ad Hawksheadensem scholam serio degustavit, a matre legere doctus parvam scholam mediocris generis in Cockermouth frequentavit. Quibus finitis studiis, Penrith in oppidum missus est ad scholam filiis familiarum summae classis institutam, ubi doctus est ab Anna Birkett, magistra quae praecepta ad industriam et academicam et quotidianam pertinentia discipulorum animis perseveranter inculcavit, praecipue ferias populares circa Pascham, Kalendas Maias, et Carnicapium celebrandas. Wordsworth ibi in Bibliis Sacris et Spectatore versatus est, sed parum in aliis litteris. Apud hanc scholam, Wordsworth in domesticos Hutchinson incidit, inter quos Mariam, uxorem sibi futuram. (Moorman 1968:15–18).
Wordsworth septendecim annos natus primitias fecit poeticas, cum anno 1787 in ephemeride The European Magazine inscripta sonetum in medium protulit.[1] Eodem anno studia apud Collegium Sancti Ioannis Cantabrigiae iniit, ubi gradum Artium Baccalaureati anno 1791 accepit.[2] Duabus primis feriis aestivis Wordsworth Hawkshead rediit, sed posteriores aestates peregre ambulans degit, cum loca pulchritudine celebria petere vellet. Anno 1790 fecit talem peregrinationem per Europam, ubi Alpes late penitusque circumiit atque vicinas Franciae, Helvetiae, Italiae regiones peragravit. Interea, Christophorus frater factus est Magister Collegii Trinitatis Cantabrigiae[3]
Consuetudo cum Annetta Vallon
[recensere | fontem recensere]Mense Novembri anni 1791, Wordsworth in Franciam profectus motui populari favere coepit. Annettam Vallon mulierem Francicam adamavit, quae anno 1792 ei filiam peperit Carolinam. Propter penuriam et crescentem Britanniae inimicitiam cum Francia, ipse in Angliam solus remigravit.[4][5] Reditu posteraque vitae ratione dubium est, num certo animo Annettae matrimonium spoponderit. Utcumque se ea res habuit, Annettae filiaeque per reliquam vitam ut potuit subsidio erat. Eo tempore, celebre composuit poema It is a beauteous evening, calm and free, quod ambulationem maritimam cum filia commemorat, quam decem annis non videret. Cum poema excogitaret, filiam numquam viderat; nihilominus, quos habemus poematis versus filiae matrisque pietatem patefaciunt.
Terroris Regimen Gulielmum Wordsworth a motu populari avertit, et bellum Britannicum contra Franciam eum, quominus Annettam Carolinamque visitaret, nonnullos annos prohibuit. Veri simillimum est Gulielmum his annis perpessum esse dolorem tristitiamque atque animi commotionem. Cum Pax Ambianensis Britannicos in Franciam navigare iterum sineret, anno 1802 ipse cum Dorothea sorore Annettam Carolinamque visitavit. Denique convenit inter eos, quo pignore Wordsworth gratiae illis rependendae se obligaret.[5]
Prima publicatio et Lyrical Ballads
[recensere | fontem recensere]In praefatio ad Lyrical Ballads, considerata declaratio iudicii litterati Romanticismi Anglici, Wordsworth sua poemata "pro experimento" (Anglice: experimental) appellavit. Anno 1793, edidit eius primas poematum congeries: An Evening Walk et Descriptive Sketches. In Somersetia eodem anno, in Samuel Taylor Coleridge incidit, et poetae cito facti sunt amicissimi. Interea, anno 1795, Raisley Calvert, poetae amicus, qui nocte 9 Ianuarii–10 Ianuarii 1795 obiit, anno aetatis suae vicesimo primo, legatum argenti £900 pondo ei legavit ut continuet scribere poemata. Anno 1797, Wordsworth et Dorothea soror ad Domum Alfoxton in Somersetia migraverunt, perpauca milia passuum a domo Coleridge in vico Nether Stowey.
Communiter, Wordsworth et Coleridge, cum Dorotheae consilio, mox produxerunt Lyrical Ballads (1798), principale Romanticismi Anglici opus. Liber nec nomen Wordsworth nec nomen Coleridge detexit. Unum ex Wordsworth inclutissimorum poematum, "Tintern Abbey," est in eo divulgatum, una cum "The Rime of the Ancient Mariner," carmine a Coleridge scriptum. Mirabiliter, secunda libri editio, anno 1800 edita, solum Wordsworth scriptorem nominavit, et explicationis continuit praefationem, magnopere in editione anni 1802 auctam, quae nunc habetur grave theoriae litterarum artificium. In ea, Wordsworth disserit de rebus quae in iudicio suo sunt elementa novi generis poiesis, in "sincero hominum sermone" constituti—generis quod floridam plurimorum saeculi poematum dictionem defugit. Hic adseverat Wordsworth pervulgatam poiesis definitionem: "spontaneus sensuum validorum aestus ex animi motibus in memoriam tranquille reductis." Quarta ultimaque Lyrical Ballads editio anno 1805 edita est.
Germania et demigratio ad Terram Lacuum
[recensere | fontem recensere]Gulielmus, Dorothea, et Coleridge autumno anni 1798 per Germaniam iter fecerunt. Haec peregrinatio mentem Coleridge excitavit, sed Wordsworth suorum desiderium sensit. Asperá anni 1798–1799 hieme, Gulielmus et Dorothea Goslariae habitaverunt. Contra miseriam et solitudinem, Gulielmus coepit componere opus autobiographicum, post appellatum The Prelude, et scripsit nonnulla poemata incluta, in eorum numero "Poemata de Lucia." Frater et soror in Angliam remigraverunt, nunc ad Dove Cottage in Grasmere Cumbriae in Terra Lacuum, hoc tempore cum poeta Roberto Southey vicino; inde Wordsworth, Coleridge, et Southey appellati sunt "Poetae Lacuum."[6] Eo tempore, multa Gulielmi poemata de morte, patientia, disiunctione, maerore disseruerunt.
Coniugium et filii
[recensere | fontem recensere]Anno 1802, post peregrinationem ad Franciam cum Dorothea ad Annettam Carolinamque visitandas, heres Gulielmi Lowther, Primi Comitis Lonsdale solvit aes alienum argenti £4 000, quod patri poetae debuerat (Moorman 1968:8). Eodem anno paulo post, Wordsworth in matromonium duxit Mariam Hutchinson, feminam quam iuvenis cognoverat. Dorothea continuabat cum coniugibus habitando, et mature Mariae valde favebat.
Gulielmo et Mariae fuerunt proles quinque:
- 1. Isabellam Curwen (m. 1848), quae ei peperit filios sex: Jane, Henricum, Gulielmum, Ioannem, Carolum, Eduardum.
- 2. Helenam Ross (m. 1854). Mortua sine prole.
- 3. Mariam Annam Dolan (m. post 1856), quae ei peperit unam filiam: Doram (n. 1858).
- 4. Mariam Gamble. Mortua sine prole.
- Dora Wordsworth (16 Augusti 1804–9 Iulii 1847), quae nupsit Eduardum Quillinan.
- Thomas Wordsworth (15 Iunii 1806–1 Decembris 1812).
- Catherina Wordsworth (6 Septembris 1808–4 Iunii 1812).
- Gulielmus "Willy" Wordsworth (12 Maii 1810–1883). Duxit Fanny Graham, quae ei peperit filios quattuor: Mariam Ludovicam, Gulielmum, Reginaldum, Gordon.
Opera de sua vita et Poemata Voluminibus Duobus
[recensere | fontem recensere]Multos annos Wordsworth intendebat animum ad longum in tribus partibus poema philosophicum componendum, appellaturum esse The Recluse. Anno 1798 vel 1799, coepit autobiographicum poema sine nomine, quod ad tempus dixit "Poema pro Coleridge." Voluit ut hoc poema sit appendix poematis The Recluse; anno autem 1804 (anno cum Coleridge Melitam navigavit), autobiographicum opus expandere coepit, sed statuit id facere prologum, in loco appendicis operis maioris. Incipit praeludium:
My heart leaps up when I behold Exsilit cor cum cernam A rainbow in the sky: arcum in aethere: So was it when my life began, sic fecit, ut primum vixi, So is it now I am a man, sic facit dum homo sum, So be it when I shall grow old, sic faciat cum senescam, Or let me die! aut moriar! The child is father of the man: Puer patrem patrat: And I could wish my days to be et mihi velim dies esse Bound each to each by natural piety. innatá inter se religione vinctos.
Ante annum 1805, plenum poema confecerat, sed talem privatum opus edere nolebat donec omne poematis The Recluse confecerit. Mors Ioannis fratris, eodem anno, eum graviter commovit.
Origines ipsius notionum philosophicarum, sicut in The Prelude et "Lines composed a few miles above Tintern Abbey" aliisque operibus breviorbus articulatae, fuerunt fontes multarum disputationum. Multi diutissime crediderunt Wordsworth amico Coleridge pro ductu philosophico confidisse, sed recentiores litterati subiecerunt ipsius notiones se conformasse nonnullos annos ante Wordsworth et Coleridge facti erant amici. Dum iuvenis in Lutetia anno 1792 habitaret, Wordsworth incidit in Ioannem "Ambulantem" Stewart (1747–1822), peregrinatorem arcanum (Grovier 2007), qui tum peregrinationem triginta annorum a Madras Indiae, per Persiam et Arabiam, trans Africam et omnem Europam, atque adeo Civitates Foederatas Americae paene consummaverat. Ante tempus eorum consociationis, Stewart laudis cupidus protulerat opus philosophiae materialisticae appellatum The Apocalypse of Nature (Londinii, 1791), de quo Wordsworth multas opiniones philosophicas probabiliter deduxit.
Anno 1807, liber Poems in Two Volumes (Poemata Voluminibus Duobus) editus est, "Ode: Intimations of Immortality from Recollections of Early Childhood" non exclusum. Wordsworth, hactenus solum pro Lyrical Ballads notus, sperabat hanc congeriem poematum stabilire eius famam; acceptio autem fuit languida. Prima libri pagina duos versus poematis "Culicis" ex Appendice Vergiliana (vv. 8–9) profert:
- Posterius graviore sono tibi Musa loquetur
- nostra, dabunt cum securos mihi tempora fructus.
Sic Wordsworth ut videtur graviter pollicitus est conficere The Recluse, suum "graviorem sonum."
Breve spatio (anno 1810 coepto), Wordsworth et Coleridge, illo ad opium addicto, nunc inter se abalienati sunt. Duo ex Wordsworth filiorum, Thomas et Catherina, anno 1812 obierunt. Proximo anno, ipse creatus est distributor pittaciorum cursualium in Westmorlandia, et salarium argenti £400 pondo per annum eius res familiares confirmavit. Inde familia, cum Dorothea, se moverunt ad Rydal Mount, Ambleside, inter Grasmere et Rydal Water, anno 1813, ubi poeta habitabat usque ad mortem.[5]
"Prospectus"
[recensere | fontem recensere]Wordsworth anno 1814 The Excursion, secundam poematis The Recluse partem, edidit. Partes primam tertiamque non confecerat et non confecerit. Scripsit autem prospectum poeticum pro "The Recluse," in quo poematis formam propositumque describit. Prospectus comprehendit nonnullas eius inclutissimorum de ratione inter mentem et naturam versuum:
My voice proclaims Proclamat mea vox How exquisitely the individual Mind quam exquisite singularis mens (And the progressive powers perhaps no less (et potestates proficientes fere non minus Of the whole species) to the external World omnis speciei) mundo externo Is fitted:—and how exquisitely, too, aptatur:—et quam exquisite etiam Theme this but little heard of among Men, (hoc intuere iam ab hominibus vix scitum) The external World is fitted to the Mind. exter mundus menti aptatur.
Nonnulli critici moderni deminutionem in eius operibus post 1815 reperiunt, sed haec deminutio forsitan mutationem eius cursus vitae et opinionum ostendat, quia plurimae quaestiones (iactura, mors, patientia, separatio, derelictio) quae primos versus in eius scriptis designant dissolutae sunt.
Ante annum 1820, prosperum successum habuit quoniam opinio iudicum litterarum de eius operibus se convertit. Suo amico Gulielmo Green pictore mortuo anno 1823, ipse iterum Coleridge favit.[7] Reconciliaverant se in gratiam ante annum 1828, cum regionem Rheni coniunctim peragrarent. Dorothea anno 1829 severum perpassa est morbum, qui eam fecit aegrotam usque ad mortem. Anno 1835, Wordsworth pecuniam Annettae Carolinaeque ut se sustineant concessit.
Poeta Laureatus et honores alii
[recensere | fontem recensere]Wordsworth honoris causa gradum Doctoris Iuris Civilis anno 1838 apud Universitatem Dunelmensem accepit, et proximo anno eandem honorem apud Universitatem Oxoniensem. Anno 1842, reginae administratio ei adiudicavit annua indicis civilis (Anglice: civil list) argenti £300 pondo per annum. Roberto Southey poeta laureato anno 1843 mortuo, Wordsworth factus est poëta laureatus; Dora autem filia anno 1847 mortua, de versibus compositis destitit.
Mors
[recensere | fontem recensere]Wordsworth pneumoniá mortem occubuit die 23 Aprilis 1850, et corpus apud Templum Sancti Oswaldi in Grasmere sepultum est. Nonnullos menses post, Maria vidua "Poema ad Coleridge" edidit nomine The Prelude, quod multum studii tunc non elicuit, sed habetur nunc eius opus summo artificio factum.
Opera maiora
[recensere | fontem recensere]- Lyrical Ballads, with a Few Other Poems (1798)
- "Simon Lee"
- "We are Seven"
- "Lines Written in Early Spring"
- "Expostulation and Reply"
- "The Tables Turned"
- "The Thorn"
- "Lines Composed A Few Miles above Tintern Abbey"
- Lyrical Ballads, with Other Poems (1800)
- Preface to the Lyrical Ballads
- "Strange Fits of Passion Have I Known"[8]
- "She Dwelt among the Untrodden Ways"
- "Three years she grew"
- "A Slumber Did my Spirit Seal"
- "I travelled among unknown men"
- "Lucy Gray"
- "The Two April Mornings"
- "Nutting"
- "The Ruined Cottage"
- "Michael"
- Poems, in Two Volumes (1807)
- "Resolution and Independence"
- "I Wandered Lonely as a Cloud"; etiam appellatum "Daffodils"
- "My Heart Leaps Up"
- "Ode: Intimations of Immortality"
- "Ode to Duty"
- "The Solitary Reaper"
- "Elegiac Stanzas"
- "Composed upon Westminster Bridge, September 3, 1802"
- "London, 1802"
- "The world is too much with us"
- The Excursion (1814)
- "Prospectus to The Recluse"
- Ecclesiastical Sketches (1822)
- "Mutability"
- The Prelude (1850, posthumus)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "The Literature Network." In William Wordsworth, Biography and Works, http://www.online-literature.com/wordsworth.
- ↑ Venn, J., et J. A. Venn. 1922–1958. Alumni Cantabrigienses. 10 voll. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- ↑ Allport, D. H., et N. J. Friskney. 1986. A Short History of Wilson's School. Wilson's School Charitable Trust. Vide appendicem A.
- ↑ Kenneth Curry, "Southey's Visit to Caroline Wordsworth Baudouin" in PMLA vol. 59 (1944) pp. 599-602 Pagina prima.
- ↑ 5.0 5.1 5.2 Everett, Glenn, "William Wordsworth: Biography" Situs apud The Victorian Web.
- ↑ Vide Thomas de Quincey, Recollections of the Lakes and the Lake Poets (1862).
- ↑ Gentlemans Magazine, Sylvanus Urban, 1823.
- ↑ "This and the four following pieces are often grouped by editors as the 'Lucy poems,' even though 'A slumber did my spirit seal' does not identify the 'she' who is the subject of that poem. All but the last were written in 1799, while Wordsworth and his sister were in Germany, and homesick. There has been diligent speculation about the identity of Lucy, but it remains speculation. The one certainty is that she is not the girl of Wordsworth's 'Lucy Gray'" (Abrams 2000).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Opera
[recensere | fontem recensere]- Opera apud Project Gutenberg e variis editionibus (txt)
- Carmina apud Bartleby.com ex editione The complete poetical works (Londinii: Macmillan, 1888) (html)
- Opera apud Internet Archive e variis editionibus (pdf et ocr)
- Anthologia
- Anthologia bilinguis (Anglice, Theodisce)
- Carmina apud The Literature Network
- Carmina apud Sanjeev.net
- De carmine Lines Composed A Few Miles above Tintern Abbey
Biographica et critica
[recensere | fontem recensere]- Biographia brevis a Glenn Everett scripta
- The Wordsworth Trust
- Nexus Wordsworth cum Claines in Worcestria
- Wordsworth et Terra Lacuum
- Sepulcrum Gulielmi Wordsworth
- Wordsworth et Terra Lacuum
- Circuli Romantici: commentarii de Wordsworth et aliis aetatis Romanticae scriptoribus
- Museum Scholae Grammaticae Hawkshead
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Opera
[recensere | fontem recensere]- de Selincourt, E., ed. 1941. Letters of William and Dorothy Wordsworth. 2 voll. Oxonii: Oxford University Press.
- de Selincourt, E. et H. Darbishire, edd. 1940-1949. William Wordsworth: The Poetical Works. Oxonii: Oxford University Press.
- Gill, Stephen., ed. 2000. William Wordsworth: The Major Works. Novi Eboraci: Oxford University Press, Inc. ISBN 0-19-284044-4.
- Jones, Alun R., ed. 1987. Wordsworth's Poems of 1807: the text of the collection originally published as Poems, in two volumes together with poems proposed for inclusion but not retained in the 1807 edition. Londinii: Macmillan.
- Owen, W. J. B. et J. W. Smyser, edd. 1974. The Prose Works of William Wordsworth. 3 voll. Oxonii: Oxford University Press.
Biographica et critica
[recensere | fontem recensere]- Abrams, M. H., ed. 2000. The Romantic Period. The Norton Anthology of English Literatures, 2A. Editio septima. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company, Inc. ISBN 0-393-97568-1.
- Gill, Stephen (ed.). 2003. The Cambridge companion to Wordsworth. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-64116-0.
- Gill, Stephen. 1989. William Wordsworth. A Life. Oxonii: Clarendon Press. ISBN 0-19-812828-2
- Grovier, Kelly. 2007. "Dream Walker: A Wordsworth Mystery Solved." Times Literary Supplement, 16 Februarii.
- Jacobson, Dan. 2007. "Wordsworth's Hidden Arguments". Times Literary Supplement, 31 Octobris 2007
- Jacobus, M. 1976. Tradition and Experiment in Wordsworth's Lyrical Ballads (1798). Oxonii: Oxford University Press.
- Johnston, Kenneth R. 1998. The Hidden Wordsworth: Poet, Lover, Rebel, Spy. Novi Eboraci: Norton. ISBN 0-393-04623-0.
- Legouis, Emile. 1907-1921. "William Wordsworth." In: The Cambridge History of English and American Literature. Vol. 11 cap. 5. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Mahoney, John L. 1996. William Wordsworth, a poetic life. Novi Eboraci: Fordham University Press. ISBN 0-8232-1715-9.
- Mallaby, George. 1950. Wordsworth: A Tribute.
- Moorman, Mary. 1968. William Wordsworth: A Biography, The Early Years 1770-1803. Oxoniae: Oxford University Press.
- Pinion, F. B. 1988. A Wordsworth Chronology.
- Williams, John. 1996. William Wordsworth, a literary life. Basingstoke: Macmillan. ISBN 0-333-57418-4
Bibliographica
[recensere | fontem recensere]- Bauer, N. S. 1978. William Wordsworth. A Reference Guide to British Criticism, 1793-1899. Boston.
- Stam, D. H. 1974. Wordsworthian Criticism, 1964-1973. An Annotated Bibliography, Including Additions to Wordsworthian Criticism, 1945-1964. Novi Eboraci.