Appendix Vergiliana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Appendix Vergiliana est collatio carminum Vergilio attributa, quorum qutem maxima pars sub nomine poetae ab ignotibus auctoribus conscripta est, e.g. Culex est pseudepigraphum. Procedente tempore appendici nonnulla carmina adiuncta sunt cum iam primo saeculo p.C.n. a Lucano, Statio et Martiali Culex operi Vergiliano adiudicarentur aque Quintiliano etiam secundum epigramma Catalepton. Aelius Donatus praeterea Priapea, Diras et Cirin appendici attribuit, Servius tandem etiam Aetnan et Copam. Temporibus medii aevi corpus protinus auctum est. Hodie quidem plurima carmina pro falsa fictaque habentur.

Catalepton[recensere | fontem recensere]

Nomen a proverbio Graeco κατὰ λεπτόν (deductum a λεπτότης, id est tenuitas) traxit. Quo nomine carmina recentiora more alexandrina a Neotericis confecta complectuntur.

Collectio continet 18 carmina breviora, quae in tres Priapea, 14 epigrammata et carmen finale (Sphragis) dividi possunt. Quorum plurima sunt obscura, at e.g. in epigrammate X Catulli carmen IV alluditur. Hodie quidem epigramma tantum V (recusatio rhetoricae et acceptio in gregem Sironis) et VIII (in villa rustica Sironis) censentur.

Carmina minora[recensere | fontem recensere]

Praeter Catalepton appendix continet haec opuscula:

  • Aetna
  • Ciris
  • Culex
  • Copa
  • Dirae
  • Elegiae in Maecenatem
  • Moretum
  • Quid hoc novi est?
  • De institutione viri boni, De est et non, De rosis nascentibus, quae carmina commune Ausonio attribuuntur.

Textus[recensere | fontem recensere]

Appendix Vergiliana