Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sonetum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sonetum,[1] sive sonulus,[2] est forma poëtica in Italia orta, quam Iacobus de Lentino invenisse traditur. Vocabulum ab Occitano antiquo sonet 'canticulo' deducitur. Inde a saeculo XIII poëma quatuordecim versuum et praecipuae rimae structurae significare coepit.

Sonetum Petrarchianum habet octostichon vel duo tetrasticha (ABBA ABBA) et hexastichon vel duo tristicha (variis rimis, CDE CDE, CDC CDC, CDE CDE etc.)[3]

Sonetum Spenserianum formam ABAB BCBC CDCD EE habet.[4]

Sonetum Shakesperianum plerumque formam ABAB CDCD EFEF GG habet.[5]

Sonetum Shelleianum formam ABA BCB CDC DED EE habet.[6]

Exemplum[recensere | fontem recensere]

Hoc est sonetum Hugonis Hollandii poëtae Anglicae anno 1624 editum.[2] Rimam ABBA ABBA CDC DCD habet.

Vitae Scena magistra singularis,
Scenae vita Tragoedus; in tragoedis
Lux primae Seneca est suprema sedis;
Quâ T V lux Senecae simul locaris.
Das Stellis supereminere claris,
Tanquam ardentibus undecunque tedis,
Et mendis Tragici medere foedis;
Nostris unde nepotibus canaris.
Lugdunum néq: te modò Batavis,
Londinumve suis legat Britannis,
Urbem Aeternus utram tenere mavis:
Cunctis quin legitor locis & annis;
Nec linguis hominum ferire pravis,
Et cedat tibi temporum tyrannis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jozef IJsewijn et Dirk Sacré, Companion to Neo-Latin Studies: Literary, linguistic, philological, and editorial questions (Lovanii: 1998), p. 17. Aliter sonicius versus.
  2. 2.0 2.1 William E. A. Axon, "Correspondence: A Latin Sonnnet, by Hugh Holland, attributed to Grotius," The Academy, vol. 30 (1886), p. 428.
  3. Nelsonus Miller, Basic Sonnet Forms
  4. Sonetum Spenserianum
  5. Sonetum Shakesperianum
  6. De oda ad ventum occidentalem