Latinitas nondum censa

Gubernium Petropolitanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Gubernium Petropolitanum
Res apud Vicidata repertae:
Gubernium Petropolitanum: insigne
governorate of the Russian Empire
Civitas: Imperium Russicum, Russian Republic, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica, Tsardom of Russia
Caput: Petropolis
Nomen officiale: Петроградская губерния, Санкт-Петербургская губерния, Ленинградская губерния

Fines

Subdivisio superior: Imperium Russicum, Russian Republic, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Tsardom of Russia

Vita

Incolae: 2 112 033

Tabula aut despectus

Gubernium Petropolitanum: situs

Gubernium Petropolitanum[1] (Russice Санкт-Петербургская губерния, tr. Sankt-Peterburgskaja gubernija, et ab anno 1914 Петроградская губерния, tr. Petrogradskaja gubernija), anno 1924 in Leninopolitanum (Russice Ленинградская губерния, tr. Leningradskaja gubernija) renominatum, erat administrativa Russiae (Imperii Russici et Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae) pars, anno 1710 transformatione gubernii Ingrici vel Ingermanlandiensis (primi gubernii Russici, Schlusselburgum metropolim habentis) creata, quae ad annum 1927 exsistebat. Metropolis gubernii Petropolis (nomine Leninopolis ab anno 1924) erat.

Gubernium Petropolitanum in septentrio-occidente Russiae Europaeae locabatur, terras ad litora Sinus Finnici lacuumque Ladogae et Peipus occupans. Gubernia adiacentia, post reformationes nonnullas divisionis administrativae Imperii Russici, saeculo duodevicesimo perfectas, fuere Novogardiense et Pscoviense ad meridiem, Olonecense ad orientem, Estlandicum ad occidentem atque Viburgense ad septentrionem.

Area gubernii Petropolitani fuit 482 500 km² anno 1710, 53 363 km² anno 1847, 44 613 km² anno 1905, 66 160 km² anno 1926.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Petropolitanum spectant.