Iacobus Fridericus Schmidius

E Vicipaedia
Wikidata Iacobus Fridericus Schmidius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1723; Lipsia
Obitus: 5 Maii 1786; Petropolis
Patria: Germania, Imperium Russicum

Officium

Munus: cartographus
Patronus: Academia Scientiarum Russica

Vide etiam paginam discretivam: Schmidius

Iacobus Fridericus Schmidius[1] (Theodisce Jacob Friedrich Schmidt), anno 1723 Lipsiae natus et 5 Maii 1786 Petropoli mortuus, fuit cartographus Russicus Theodiscae originis.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

A Gottfriedo Heinsio[ru] invitatus, ab anno 1757 adiunctus departamenti geographici Academiae scientiarum Petropolitanae fuit. Cum Michaele Lomonosov et Gerhardo Friderico Müller ibi laborabat. Ab anno 1765 (cum Lomonosov mortuus esset, Müller abiisset) usque ad annum 1786 Schmidt et Ioannes Trescotius huius departamenti rectores facti sunt. In gymnasio Academiae cartographiam et geodesiam docuit.

Tabulae Schmidii[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic in tabulis nominatus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Гнучева В.Ф. Географический департамент Академии наук XVIII века. Moscuae et Leninopoli, 1946, 442 стр. (Russice)
  • Фель С.Е. Картография России XVIII века. Moscuae,1960. 226 стр. (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.