Franciscus Iosephus Ruprecht

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Franciscus Iosephus Ruprecht
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Iosephus Ruprecht: imago
Nativitas: 1 Novembris 1814; Friburgum Brisgoviae
Obitus: 23 Iulii 1870; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Officium

Munus: botanista, medicus, lichenologist
Patronus: Universitas Publica Petropolitana

Memoria

Laurae: Praemium Demidov
Sepultura: Sepulchretum Volkoviense Petropolitanum

Franciscus Iosephus (Franciscus Ioannis filius) Ruprecht (Theodisce Franz Josef Ruprecht, Russice Франц Иванович Рупрехт), 1 Novembris 1814 Friburgi natus et 23 Iulii 1870 Petropoli mortuus, fuit botanista Austriacus et Russicus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

In universitate Carolina Pragensi educatus, Tentamen agrostographiae universalis ibidem edidit. Carolus Trinius Petropolim eum invitavit, quo Ruprecht anno 1839 venit. Ibi Herbario Academiae scientiarum Russicae operam dabat ad annum 1855, quando director Horti botanici Petropolitani factus est. Academicus Academiae scientiarum Russicae ab anno 1857. Expeditiones in Russiam septentrionalem (gubernium Archangelopolitanum, tundra Timanica) et meridianam (Daghestania, Georgia) fecit. Opera permulta Latina, Theodisca et Russica reliquit.

F.I. Ruprecht et Alexander Postels algas investigandi causa colligunt (e libro Illustrationes Algarum in itinere circa orbem ...)

Opera Latina[recensere | fontem recensere]

  • Tentamen Agrostographiae universalis, exhibens characteres ordinum generumque dispositionem naturalem cum distributione geographica, adjectis tabulis analyticis. — Pragae, 1838.
  • Tentamen agrostographiae universalis etc. Ordo I. II. — Pragae, 1838.
  • Bambuseae. — 1839.
  • Bambuseas monographice disposuit D-r F. I. Ruprecht // Mém. de L’Acad. Imp. des Sc. de St.-Pétersbourg, VI série, Sc. math. phys. et natur.. — 1840. — Т. V. — С. 91—164. — (libro editum Petropoli anno 1839)
  • Illustrationes Algarum in itinere circa orbem etc. Auctoribus prof. А. Postels et Doct. F. Ruprecht. — Petropoli, 1840.
Monumentum Francisci Ruprecht in sepulchreto Volkoviensi Lutherano Petropolitano anno 2015
  • Gramina Agrostidea etc., exposuerunt C. B. Trinius et F. J. Ruprecht // Mém. de l’Acad. Imp. des Sc., VI série. — 1842. — Т. VII, 2. — С. 1—189. (idem: Species graminum stipaceorum, Petrop., 1842)
  • Gramineae // Bulletin de l’Acad. royale des sс. et. belles lettres de Bruxelles. — 1842. — Вып. IX, 2. — С. 227—248.
  • Flores Samojedorum cisuralensium offert F. I. Ruprecht // Beiträge zur Pflanzenkunde des Russischen Reìchs. — 1845. — Вып. II.
  • Distributio Cryptogramarum Vascularium in Imperio Rossico // Beiträge zur Pflanzenkunde des Russischen Reìchs. — 1845. — Вып. III.
  • In historiam stirpium Florae Petropolitanae diatribae // Beiträge zur Pflanzenkunde des Russischen Reìchs. — 1845. — Вып. IV.
  • Symbolae ad historiam et geographiam plantarum rossicarum. — Petropoli, 1846.
  • Algae Ochotenses. — 1850.
  • Флора Северного Урала. О распространении растений на Северном Урале = Flora Borealo-Uralensis. Über die Verbreitung der Pflanzen im nördlichen Ural. — Petropoli, 1854.
  • Flora boreali-uralensis etc // Der nordliche Ural und das Küstengebirge Pae-choì etc., ч. II. — 1856.
  • Decas plantarum amurensium etc. — Petropoli, 1859.
  • Flora ingrica. — Petropoli, 1860.
  • Revisio Campanularum Caucasi // Bull. Acad. — 1867. — Вып. XI. — С. 203—222.
  • Sternbergia Fischeriana // Gartenflora : журнал. — 1868. — С. 100—102.
  • Flora Caucasi, pars. 1 // Mém. Acad., VII sér. — 1869. — Вып. XV, № 2.



Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • IPNI