Gaius Norbanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Norbanus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 82 vel 81 a.C.n. Rhodi) vir publicus Romanus factionis Popularum fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Norbanus homo novus ex oppido Norba ad summum magistratum pervenit. Nepos (vel filius ?) eius Gaius Norbanus Flaccus anno 38 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 103 a.C.n. fautor Lucii Appulei Saturnini tribunus plebis Quintum Servilium Caepionem consulem anni 106 a.C.n. propter cladem apud Arausionem acceptam accusavit. Qui vi adhibita in exilium abire coactus est[1]. Anno 101 quaestor Marci Antonii in Cilicia fuit. A Servilio anno 94 a.C.n. laesae maiestatis accusatus et a Marco Antonio feliciter defensus absolutus est[2]. Anno 89 a.C.n. Siciliam a Bello sociali defendebat[3]. Anno 83 una cum Lucio Cornelio Scipione Asiatico consul bellum contra contra Sullam e bello Mithridatico redientem suscepit. Sullae legatus Quintus Caecilius Metellus Pius Norbanum apud Faventiam vicit, qui in insulam Rhodum fugit. Ibi mortem sua manu petivit[4].

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, pro Balbo 28
  2. Marcus Tullius Cicero, de oratore II 89; 107; 124; 164; 167; 197-204; de officiis II 49
  3. Marcus Tullius Cicero, in Verrem II 3,117; 5,8; Diodorus Siculus XXXVII 2,13-14
  4. Titus Livius, Periochae LXXXV-LXXXVIII; Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 373-422


Antecessores:
Lucius Cornelius Cinna IV et Gnaeus Papirius Carbo II
Consul
83 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Scipione Asiatico
Successores:
Gnaeus Papirius Carbo III et Gaius Marius Minor