Gaius Norbanus Flaccus (consul 38 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Norbanus Flaccus, natus mortuusque primo saeculo a.C.n., fuit senator Romanus qui consulatum anno 38 a.C.n. gessit, anno 34 a.C.n. triumphavit. Bello civili fautor Octaviani Caesaris fuit.

De gente[recensere | fontem recensere]

Gaius Norbanus nepos consulis anni 83 a.C.n. vulgo habetur qui homo novus et Marianarum partium dux a Sylla victus et proscriptus tandem se in insula Rhodo ipse necavit. Tunc pater eius triumvir monetalis fuisse videtur qui denarios[1] quosdam circa eundem annum 83 a.C.n. cudendos curavit[2]. Alii vero nomen in denariis ipsius consulis fuisse putant. Quorum opinioni si adsenseris tunc hic Gaius Norbanus filius consulis anni 83 a.C.n. esse potest. Nec antea cursum honorum ingressus est, quia lege Syllana filii proscriptorum magistratus petere vetabantur. Quae lex anno 49 a.C.n. demum a Gaio Iulio Caesare abrogata est[3]. Nomen ipsum hanc gentem Norba oriundam esse indicare videtur.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Iter utriusque exercitus ad Philippos venientium.

Praetor anno 43 a.C.n. Norbanus partes triumvirorum secutus est. 42 a.C.n. cum Lucio Decidio Saxa octo legiones per Macedoniam in Thraciam ducebat, quae velut primum agmen triumvirorum exercitus dici possunt. Nam Octavianus et Marcus Antonius in Italia adhuc morabantur, a Sexto Pompeio, Staio Murco, Gnaeo Domitio, qui navibus pollebant, impediti. Ne tyrannicidae Brutus Cassiusque ex Asia venientes ultra procedere possent, Saxa et Norbanus angustias in Via Egnatia prope Philippos occupaverunt. Ita hostes ad longum incommodumque circuitum coegerunt : deinde antequam a tergo circumvenirentur Amphipolim sese receperunt ubi, urbe firmiter munita, reliquum exercitum expectabant. Ob quae merita ad consulatum ordinarium anno 38 a.C.n. cum Gaio Appio Pulchro gerendum a triumviris designatus, proconsul Hispaniae postea circa 36 a.C.n. fuit, de qua triumphum die 12 octobris 34 a.C.n. egit[4]. Nec tam magna illa victoria fuisse videtur : etenim rerum gestarum scriptores antiqui de ea silent. Ab anno 31 a.C.n. proconsul Asiae erat[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Norbana 1-2. Crawford 357/1. In denariis legitur C.NORBANVS.
  2. Sic François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 385-386 Hic legere potes
  3. Quod aeque valet si eum filium triumviri monetalis feceris. Nam et ille, ut qui filius inimici consulis et magistratus fuerit, in numero proscriptorum fuisse putandus est.
  4. Fasti triumphales.
  5. Flavius Iosephus, Ant. Iud. 16.166 et 171.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Marie-Claire Ferriès, Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 515-517.