Theoria relativitatis

E Vicipaedia
Simulatio pellicularis GW150914 confusi distortionemostendit spacetime propter gravitatem cum foramina atra moveantur et inter se mergant.
Albertus Einstein anno 1921. Photographema a Ferdinando Schmutzer factum.

Theoria relativitatis plerumque duas theorias inter se coniunctas comprehendit, quae sunt relativitas specialis et relativitas generalis, annis 1905 et 1915 ab Alberto Einstein proprie propositae et editae.[1] Relativitas specialis ad omnia phaenomena physica adhibetur, gravitate absente; generalis autem relativitas legem gravitationis et eius coniunctionum cum aliis naturae viribus explicat.[2] Ad res cosmologicas et astrophysicas adhibetur, astronomia non exclusa.[3]

Quae theoria physicam theoreticam et astronomiam saeculo vicensimo magnopere commutavit, theoriae mechanicae plerumque ab Isaaco Newtono ducentos annos prius fictae succedens.[3][4][5] Notiones magni momenti obtulit, inter quas continuum spatio-temporale quattuor dimensionum ut coniuncta spatii temporisque entitas, relativitas simultaneitatis, kinematica et gravitationalis temporis dilatio, et contractio longitudinis. Relativitas physica intellecta scientiam particulorum elementariorum et eorum interactionum fundamentalium emendavit atque aetatem atomicam introduxit. Cosmologia et astrophysica, relativitate utentes, extraordinaria phaenomena astronomica praedixerunt, sicut stellas neutronicas, foramina atra, et undas gravitationis.[3][4][5]

Evolutio et acceptio[recensere | fontem recensere]

Albertus Einstein theoriam relativitatis specialis anno 1905 divulgavit, multis exitibus theoreticis atque eventibus empiricis ab Alberto A. Michelson, Henrico Lorentz, Henrico Poincaré, aliisque inventis utens. Maximilianus Planck, Hermannus Minkowski, et alii opera pertinentia postea fecerunt.

Einstein theoriam relativitatis generalis ab 1907 ad 1915 composuit, quam multi aliis post 1915 amplificaverunt. Ultima relativitatis generalis forma anno 1916 publicata est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Einstein Albertus (1916), Relativity: The Special and General Theory (Translation 1920), Novi Eboraci: H. Holt and Company .
  2. Einstein 1919.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 Will, Clifford M (2010). Relativity .
  4. 4.0 4.1 Will, Clifford M (2010). Space-Time Continuum [nexus deficit].
  5. 5.0 5.1 Will, Clifford M (2010). Fitzgerald–Lorentz contraction .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Latine scripta[recensere | fontem recensere]

  • Berard, Stephanus. 2004. "De Philosophia Quantali deque Institutione Publica." Melissa. Bruxellis: Archetypum Latinum. PDF.
  • Borges de Meneses, Ramirus Delius. 2015. "Specialis relativitatis theoria: de invariantia ad valorem." Społeczeństwo i edukacja 18 (3). PDF.
  • Hoenen, Petrus. 1956. Cosmologia. Editio quinta recognita. Romae: apud aedes Pont. Universitatis Gregorianae. PDF.

In aliis linguis[recensere | fontem recensere]

  • Einstein, Albertus. 1919. "Time, Space, and Gravitation." The Times., 28 Novembris 1919. Textus.
  • Einstein, Albertus. 1920. Relativity: The Special and General Theory. Novi Eboraci: Henry Holt and Company. PDF.
  • Einstein, Albert. 1921. The Meaning of Relativity Albert Einstein: Four lectures delivered at Princeton University, May 1921. PDF.
  • Einstein, Albert. (1922) 1956. The Meaning of Relativity. Ed. quinta. Princeton University Press.
  • Einstein, Albertus. 1979. Albert Einstein: Autobiographical Notes. Conversus. Paul Arthur Schilpp. La Salle Illinoesiae: Open Court Publishing. ISBN 978-0-87548-352-8.
  • Einstein, Albert. (1922) 1982. "How I created the theory of relativity." Conversus ab Yoshimasa A. Ono. Physics Today Augusto 1982: 45–47. PDF.
  • Einstein, Albert. 1996. The Meaning of Relativity. Fine Communications. ISBN 1-56731-136-9.
  • Einstein, Albertus. 2005. Relativity: The Special and General Theory. Conversus a Robert W. Lawson. The masterpiece science ed. Novi Eboraci: Pi Press. ISBN 978-0-13-186261-6.
  • Einstein, Albert. 2009. Einstein's Essays in Science: Translated by Alan Harris. Mineolae Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 978-0-486-47011-5.
  • Post, E. J. (1962) 1997. Formal Structure of Electromagnetics: General Covariance and Electromagnetics. Dover Publications.
  • Sklar, Lawrence. 1977. Space, Time and Spacetime. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-520-03174-1. Pagina 206.
  • Sklar, Lawrence. 1992. Philosophy of Physics. Westview Press. ISBN 0-8133-0625-6. Pagina 74.[nexus deficit]
  • Taylor, Edwin, et John Archibald Wheeler. 1992. Spacetime Physics. Ed. secunda. W. H. Freeman & Co. ISBN 0-7167-2327-1.
  • Tipler, Paul, et Ralph Llewellyn. 2002. Modern Physics. Ed. quarta. W. H. Freeman & Co. ISBN 0-7167-4345-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad theoriam relativitatis spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad theoriam relativitatis spectant.
Lege de {{{2}}} in Vicilibris.