Georgius Eduardus Moore

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina titularis libri de Principiis Ethicis.
Monumentum philosophi et uxoris.

Georgius Eduardus "G. E." Moore (in suburbiis Londinii 4 Novembris 1873; Cantabrigiae Angliae, 24 Octobris 1958) fuit philosophus Anglicus. Cum Bertrando Russell, Ludovico Wittgenstein, et Gottlob Frege, fuit conditor traditionis analyticae in philosophia. Cum Russell, motum ex idealismo in philosophia Britannica abduxit, notionibusque sensus communis, commentariis de ethica, epistemologia, et metaphysica, atque "his exceptional personality and moral character"[1] innotuit. Professor philosophiae in Universitate Cantabrigiensi, gratissimus inter (quamquam non particeps) gregem Bloomsburiensem, et editor Mind ('Mens'), ephemeridis auctoritate gravis, fuit. Socius Academiae Britannicae anno 1918 electus est. Socius Apostolorum Cantabrigiensium, intellegentis sodalitatis secretae, ab 1894 ad 1901 fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aaron Preston, "Moore, George Edward," Internet Encyclopedia (Iep.utm.edu), 30 Decembris 2005.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Daval, René. 1997. Moore et la philosophie analytique. Presses Universitaires de France. ISBN 9782130486909.
  • Klemke, E. D. 1999. A Defense of Realism: Reflections on the Metaphysics of G. E. Moore. ISBN 1573927325.
  • Levy, Paul. 1979. Moore: G. E. Moore and the Cambridge Apostles. ISBN 9780030536168.
  • Regan, Tom. 1986. Bloomsbury’s prophet: G. E. Moore and the development of his moral philosophy. Temple University Press.


Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]