Concilium Vaticanum Primum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Concilium Vaticanum Primum die 29 Iunii 1868 a Papa Pio IX indictum est.

Anno 1870, accurate a die 8 Decembris 1869 usque ad diem 20 Octobris 1870, iam urgente vespere Statuum Papalium, Beatus Pius IX convocavit Romae orbis omnes catholicos episcopos ut tractarent de rebus spiritualibus istius aetatis. Super trecentos annos currebant a temore ultimo oecumenico concilio nempe Concilio Tridentino, et initium studiorum liberalium postulavit responsum a ecclesia. Ante dissolutionem concilii, Roma capta, duo sunt publicata decreta: nempe Constitutionem Dogmaticam Dei Filius, quae tractabat de divina revelatione, et Constitutionem Dogmaticam Pastor Aeternus, quae consideravit ministerium papale, et definivit infallibilitatem paparum in eorum sollemnibus declarationibus de fide et moribus.

Nonnulli in Europa repudiaverunt istud dogma, vide Ecclesia Vetus Catholica.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]