Latinitas nondum censa

Caouinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Caouinum (seu Caou-in seu Cavinum) est potio fortis translaticia Aboriginum Brasiliae ex tempore ante Columbum. Sunt adhucqui hodie remotis et rusticis locis in Panama et America Meridionali conficiant. Caouinum fit ex mandioca fermentata, vel maizio, nonnumquam additis pomorum sucis. Tribus Cunarum Panamensis platanis utuntur.

Proprium est caouino ut impensum praecipuum coquatur, mandatur, et denique recoquatur ante fermentationem, ut enzyma in saliva amulum sacchara fermentabilia reddat. (Eodem pacto olim fiebat sace Iaponicum)


Caouinum inter Tououpinambaultios[recensere | fontem recensere]

Quae sequuntur sunt pleraque ex Ioannis Lerii historia navigationis in Brasiliam, saeculo 16, et spectat ad Tououpinambaultios, qui litus medium Brasiliae habitabant . Similem autem morem tribus Brasiliense usque ad hunc diem praebent.

Paratio caouini (ut omnium alimentorum) est munus muliebre tantum, nullis viris adiuventibus. Radices mandiocae in primis postquam minutatim conciderunt, inque vasis luteis suffervefaciunt, quoad mollescant, emollitas ab igne removent, ac defervescere sinunt. His ita expeditis, earum pleraeque circa ingentia illa vasa sedentes, frusta illa mollita mandendo comminuunt, enzymis in saliva amulum saccharos fermentabiles reddentibus. ("nihilominus hoc sibi firmiter persuadent Barbari, potionem nullius saporis futuram, si radices aut milium ipsi mandant. Deinde tam hoc indignum arbitrantur, quam ineptum est quod à rusticis Segusianis factitatur, qui & nent, & colum gestant.") deinde singula manu ab ore excipientes in aliud vas igni impositum deiiciunt, ut ibi rursus ferveant: baculo autem agitant, donec satis ferbuisse iudicent. Tum secundo a flammis ablatum in alia vasa figulina ("quorum singula cadum minorem Burgundiũ æquant") minime colatum reponunt. Ubi vero rursus ferbuerit, despumatumque fuerit, vasa illa operiunt quoad ebibant.

Potio evenit subturbida et spissa, ac fere lactis saporem imitatur. Caouinum sunt varietates et "rubea" et "alba" sicut vini, et pomis sapor tingi potest. Eadem prorsus ratione conficiunt similem potionem ex maizio (quod "auati" et "milii" nomine Lerius commemorat). Quoniam autem mandioca ac maizium quolibet tempore in illa regione proveniunt, ideo quotienscumque visum est potum eiusmodi conficiunt, saepe magna copia—Lerius enim ait se "semel plvsquam triginta cados sexagenum sextariorũ Parisiensium" caouini in aboriginum aedibus dispositos, et Europaeos potatoros his verbis admonet: "procul estote Germani, Flandri, Heluetii, omnesq; adeo qui strenue potando palmam petitis. Vos enim audito Barbarorũ potadi modo spõte illis cessuros esse video." Unus solus, vel duo Caouinum tranquili potare possunt, sed frequentius maximis compotationibus bibitur, a decem usque ad sescentos homines, nunnumquam ex compluribus oppidis. Caouinum est quoque necessarium adhibitis solemnibus caeremoniis, praesertim cum captivum mactant.

Caouinum compotationibus apponere quoque mulieres contingit. Caouim magis delectabilis habetur tepidum, qua de causa feminae lentum ignem circa vasa medio foro reposita accendunt, ut potus ille tepescat. Ubi id factum est, primum aperiunt cadum & poculorum loco cucurbitae amplae altera parte, quae tres parisienses sextarios" capiat hauriunt. Tum viri saltando ad illas accedunt, plenosque cyathos ab ipsarum manibus accipiunt, illaeque identidem bibumt et uno haustu plena pocula absorbent. Haustus vero tantisper repetunt dum in cadis omnibus vel una Caouini gutta restat.

Tres dies et noctes continue bibere possunt Tououpinambaultii, hilares canentes, sibilantes, saltantes, choreas agitantes. Viri usque adeo expleti potuque oppressi ut oneri ferendo impares essent, vomunt ut bibant "quia incœpti certaminis defectio ignauiam argueret." Sed mirabile dictu, inter bibendum nihil edunt, atque inter comedendum omnino non bibunt, ut europaeum vivendi morem valde mirentur.

Lerius ait se cum comitibus suis conatum caouinum sine mandendo conficere, radices aliquot aypi et Maniot cum quadam milii copia contusas fervefacientem, sed experientia eos edoxit stationem hanc non succedere, quo factum est ut paulatim aboriginali caouino assuevissent. "Denique quia non dubito, quin ea quæ de radicibus & milio fœminarum dentibus attritis ad Caou-in parandum diximus, stomachũ multis ad nauseam vsq3 mouerint," ait Lerius, "quo fastidium illud abstergant, peto ab illis, vt rationem qua mustum apud nos exprimitur animo repetãt. Enimuero si vinitores, vindemiarũ tempore, in iis præsertim locis quæ vina generosissima gignunt, nudis pedibus, nõnunquam calceis indutis labra vinaria ingredi vuasq3 ipsis torcularibus immundissime tractare meminerint, multa comperient nõ mundiora illo radicum commanducatu. Si vero quis instat, seruendo ac despumando vinum purgari, respondeo Caou-in quoque eadem penitus ratione sordes omnes abiicere, ac proinde parem vtriusque esse hac in parte rationem."

Figura Latina[recensere | fontem recensere]

Apud Lerium semper legimus figuram Caou-in (Italicis litteris), nisi uno loco (p. 176), quo scribit "nonnulli in istis szmposiis [sic] 4 Caouini sextarios exhauriãt:" quod licet soloecismus tantum esse potest (cum in indice, p. 296 repetetur), sed nobis quidem Latine scribentibus magis utilis est figura.

Litteris ou scilicet Lerius (Francogallus sane) sine dubio nihil nisi u indicat, qua de causa fortasse et "cauinum" vel etiam "cavinum" scribere liceat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni