Theodorus de Bry

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Theodorus de Bry
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus de Bry: imago
Nativitas: 1528; Leodium
Obitus: 27 Martii 1598; Francofurtum ad Moenum
Patria: Principatus episcopalis Leodiensis

Officium

Munus: editor, typographer, editor, Chalcographus, goldsmith, copperplate engraver

Familia

Genitores: Thiry de Bry;
Proles: Johann Theodor de Bry

Theodorus de Bry[1][2] (Leodii anno 1528 natus; die 27 Martii 1598 Francofurti ad Moenum mortuus) fuit xylographus et editor. Leodii educatus, Antverpiae, Argentorati, Londinii, denuo Francofurti habitavit. Seriem operum de Orbe Novo divulgavit, titulus variis sed nomine America cognitam.

Vita[recensere | fontem recensere]

Indiani Americani piscatores in barca quos delineavit de Bry

Theodorus urbem natalem ante annum 1570 reliquit, ubi aurificis munere functus erat, propter confessionem religiosam Argentoratum petiturus. Ille enim e familia Leodiensi reformata oriundus erat. Ibi annis inter 1570 et 1588 civis acceptus est; cooperationes iniit cum delineatore Stephano Delaune qui ei magister in multis rebus fieret. Tunc Francofurtum ad Moenum contendit et iterum civitas eum benigne in gremio suo recepit. Aurarii officium neglegens omnino in delineationibus faciendis operam dabat. Attamen exemplaria varia auro tractando colligit et in libro descripsit, qui anno 1589 in lucem est prolatus.

Francofurti cum filiis commercium librorum artificiorumque tenebat et multas mystagogicos libros imaginibus affabre auxerunt. Quem laborem patre decesso filii sollerter continuaverunt. Praeter series delineatorias maiores - e.g. imagines sultanorum (1596), effigies in Boissardi opus Icones virorum illustrium (1597/99) - habemus delineationes plurimas Berolini, Norimbergae et Lutetiae necnon artificia aurea pauca Argentorati et Dresdae.

Quoad editorias lucubrationes officina eius sat illustris putabatur. In Codice nundinario (Schwetschke) numerus librorum CLXXIII traditur, inter quos plerumque opera magna delineatoria paginarum multarum. Oppenheimii autem nati opera multa ex officina Hieronymi Galler in domum editoriam propriam transtulerunt. Anni 1609 elenchus omnium rerum venalium editus est, quem effigies Theodorici de Bry ornabat.

Theodorus de Bry anno 1560 Catharinam Eßlinger Argentorato ortam, anno 1570 Catharinam Röllinger Francofurtemsem in matrimonium duxit. Filii eius Ioannes Theodorus et Ioannes Israel nuncupabantur.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1590-1634 : America, opus fasciculis quattuordecim, linguis quattuor a Theodoro de Bry successoribusque et adiutoribus editum
  • 1593 Emblemata saecularia
  • 1597 Acta Mechmeti I. Saracenorum Principis
  • 1612 Electio Et Coronatio Sereniss. Potentiss. Et Invictiss. Principis Et Dn. Dn. Matthiæ I. Electi Rom. Imperat. Semper Avgvsti Etc.
  • 1627? Proscenium vitae humanae sive Emblematum Secularium, Iucundissima, & artificiosissima varietate Vitae Humanae & seculi huius deprauati mores, ac studia perversissima
  • ? Triumphalium Qvos ... D. Friderico V. Comiti Palatino Ad Rhen. ... ex Anglia reduci cum ... Principissa D. Elisabetha ... Conjuge, Serenissimi atque invictissimi Iacobi I. Magnae Britanniae Regis Filia Unica, ... ingredienti Oppenheimium Senatvs Popvlvsqve ibidem publicè posuit

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Theodorus de Bry": vide e.g. Pars secunda Americae (1591) titulus
  2. Apud alios "à Bry"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernadette Bucher, Icon and Conquest: A Structural Analysis of the Illustrations of de Bry’s Great Voyages (Chicago: U of Chicago Press, 1981)
  • Michiel van Groesen, “The de Bry Collection of Voyages (1590–1634): Early America reconsidered” in Journal of Early Modern History vol. 12 (2008) pp. 1–24
  • Michael van Groesen, Representations of the Overseas World in the de Bry Collection of Voyages (1590–1634). Lugduni Batavorum: Brill, 2008
  • Lauren Kilroy-Ewbank, "Inventing ‘America’: The Engravings of Theodore de Bry" (19 Maii 2019) apud Smarthistory; eadem res alibi
  • Maureen Quilligan, “Theodore de Bry’s Voyages to the New and Old Worlds” in Journal of Medieval and Early Modern Studies vol. 41 (2011) pp. 1–12

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum de Bry spectant.