Latinitas bona

Cicha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cicha[1] (Hispanice: Chicha) est genus potionum fermentatarum late in America Australi usitatum. Tales potiones iam a populis Andesensibus ante Incas confectae sunt. Sub Incis mulieres artifices (aqllas) artem braxatoriam in scholis docebant.

Usus[recensere | fontem recensere]

Cicha millennia inter civitates Andaeas paratur, consumatur. Incae cicha in caerimoniis utebantur. Nuper autem cicha translaticia rarius in tempus fit. In parvulis oppidis tantum Peruanis australibus et Bolivianis adhuc paratur.

In Peruvia autem cicha matura quasi vino coquinario utitur.

Varietates[recensere | fontem recensere]

  • Cicha saepe ex specie quadam maizii fieri solet quae lingua Quechua qora, Hispanice jora dicitur. Colore est stramineo, aspectu aliquanto lacteo, secondario autem gustu subaustero. Vel recens dulcisque, vel matura fortisque potari potest. Cicha ut fiat maizio germinato, sacchari extrahuntur, farrago elixatur, omnia magnis vasibus (more maiorum fictilibus) complures dies simul fermentantur.
  • In Peruvia:
    • Limae cicha fit ex maizio purpureo. Dulcis est, et frigida potatur.
    • Cuzci arbuta cichae additur ut "fructilla" fiat.
    • Puni cicha nonnumquam ex quinoa fit pallidissima, paene candida.
    • Aiacuchi "cicha septem seminum" crassa et sapida fit ex maizio, tritico, hordeo et lente.
    • Huantae cicha e molle ex parvulis seminibus subrubris arboris Schinus molle fit. Rarissima et subtilior est.
  • In Venetiolae maioribus urbibus, cicha solet ex oryza fieri elixa, saccharo, lacte, glacie concisa, et cinnamono (cf. hordeata). Regionibus autem Andaeis exstat versio ex malo pineo.
  • In Chilia fit ex uvis, et solemniis diei 18 Septembris autonomiae potatur.
  • In Chilia etiam e malis fit.
  • In regionibus Columbiae Cicha fit ex maizio, iucca, quinoa, malo pineo, oryza, vel tuberosolano, e regione pendente. Sunt etiam praecepta quibus insunt cannabis vel coca.
  • Nonnullis nationibus Hispanice loquentium, "cicha" indicat potionem debilem, vel etiam sucum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1596 Benzoni Novae Orbis Historia, in à Bry Americae parte sexta, p. 72:
    2 In eorum exsequiis tum multa alia absurda erant, tum hoc maxime, quod aliquot sui liquoris (quem illi Cicha appellant) pocula in sepulchrum inuergentes, eum per calamum vsque ad mortui os pertinentem, seu infundibulum, transmitterent.]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mary Beckman, "Beer of Kings" in Science (30 Iulii 2004)
  • Hugh C. Cutler, Martín Cárdenas, "Chicha, a Native South American Beer" in Botanical Museum Leaflets (Harvard University) vol. 13 no. 3 (1947) pp. 33–60
  • Jerry D. Moore, "Pre-Hispanic Beer in Coastal Peru: Technology and Social Context of Prehistoric Production" in American Anthropologist vol. 91 (1989) pp. 682–695
  • Oriana Pardo B., "Las chichas en el Chile precolombino" in Chloris Chilensis vol. 7 pars 2 (2004) Textus

Vide etiam[recensere | fontem recensere]