Latinitas inspicienda

Biscum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Бийск
Insigne Bisci
Insigne


Nomina Latina alia

Arx Bicatunensis[1], Bicatunium[2]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1709
Res geographicae
Area
 - tota


291,67 km²

Numerus incolarum 2018
 - Spissitudo
201 914
692,27 incolae/km²
Coordinata 52° 31′ ″ Sept., 85° 10′ ″ Ort.
Altitudo 180 m
Situs interretialis: http://www.biysk22.ru/

Biscum (Russice Бийск, tr. Bijsk) est urbs in Russia et secunda maxima urbs territorii Altaici, fere 202 milia incolarum (anno 2018) habens.

Situs urbis[recensere | fontem recensere]

Biscum in australi parte Siberiae occidentalis, iuxta flumen Biam (ex qua nomen urbis genuit) prope confluentem huius fluminis et fluvii Catunae iacet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Aedes cursus publici (a sinistra) et theatrum dramaticum (a dextra) Bisci in urbe

Anno 1709, secundum imperatum Petri I arx lignea inter flumina Bia et Catuna loco confluentis fluviorum illorum condita est, e nominibus fluminum Bicatunensis[1] appellatur. Arx illa anno 1710 destructa est a Dzungaris, gente nomadica, sed anno 1718 restaurata loco novo, circiter 20 chiliometra ab loco prisco, in ripa dextra Biae. Anno 1732, propter mutationem dispositionis, arx Bicatunensis renominata est Biensis vel Biscensis (quum nomine prisco et postea nonnumquam utebantur[1]), et anno 1782 facta est urbs Biscum.

Anno 1804, urbi est datum insigne: pictura urbis "in area azurea in monte aureo puteus montanus." In parte superiori insignis illius enim insigne Tomii (eques albus vel argenteus in viride) positum est, quia illo tempore (et ad annum 1917) Biscum ad gubernium Tomense pertinebat.

Saeculo undevicesimo, arx Bisci demolita est (anno 1848), urbs illa facta est sedes commercii industriaeque.

Tempore Belli Magni Patrii cum evacuatione in Biscum nonnullarum sedium industrialium ex Europaea parte Unionis Sovieticae industria urbis illius incrementum magnum habuit, et imprimis pro defensione nationis favebat operi.

Biscum hodie[recensere | fontem recensere]

Nunc Biscum sedes industriae et commercii manet. Portum, stationem ferriviariam, et aeroportum habet. Urbs etiam est sedes scientiae culturaeque: urbi sunt Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica Šukšiniana, institutum technologicum (filia Universitatis Publicae Technicae Altaicae Polzunovianae), scholae multae, bibliothecae nonnullae, theatra, et museum. Anno 2005 Biscum factum est naukograd (наукоград, i.e. 'scientiae urbs') Foederationis Russicae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 I.G. Gmelin & S.G. Gmelin, Flora Sibirica sive Historia plantarum Sibiriae (Petropoli, 1757), p. 114
  2. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 442.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Biscum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici:  • GeoNames