Latinitas nondum censa

Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica Šukšiniana (Russice Алтайский государственный гуманитарно-педагогический университет имени В. М. Шукшина, tr. Altajskij gosudarstvennyj gumanitarno-pedagogičeskij universitet imeni V. M. Šukšina) sita est Bisci, in Russia.

Anno 1939 condita, ad annum 2000 erat institutum paedagogicum. Ab anno 2001 fuit universitas, et ab anno 2001 in honorem Basilii Šukšin nominatur. Anno 2010 Universitas Paedagogica Publica Biscensis Šukšiniana (Russice Бийский педагогический государственный университет имени В. М. Шукшина, Bijskij pedagogičeskij gosudarstvennyj universitet imeni V. M. Šukšina) renominata est Academia Publica Educationis Altaica Šukšiniana (Russice Алтайская государственная академия образования имени В. М. Шукшина, tr. Altajskaja gosudarstvennaja akademija obrazovanija imeni V. M. Šukšina). Anno 2015, denuo universitas studiorum facta, nomen suum hodiernum accepit.

Universitas Publica Artium Humaniorum et Paedagogiae Altaica habet instituta tria:

  • Institutum educationis humanitariae;
  • Institutum paedagogiae et psychologiae;
  • Institutum scientiarum naturalium et educationis professionalis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]