Latinitas nondum censa

Vitalis Bianchi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Vitalis Bianchi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Februarii 1894; Petropolis
Obitus: 10 Iunii 1959; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Vitalis Valentini filius Bianchi[1] seu Bianki (Russice: Виталий Валентинович Бианки, tr. Vitalij Valentinovič Bianki; 11 Februarii 189410 Iunii 1959) fuit scriptor Russicus Sovieticus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Vitalis Bianchi natus est Petropoli 30 Ianuarii (11 Februarii Calendarii Gregoriani) anno 1894. Pater erat biologus qui in Musaeo Zoologico Academiae Scientiarum laborabat. Vitalis in sectione scientiarum naturalium facultatis physico-mathematicae Universitatis Petropolitanae studebat, sed anno 1916, tempore Belli Orbis Terrarum I, militiam cepit. Vere anno 1918, cum sua subdivisione militari missus est ad Rham, ubi subdivisio illa exsistentiam suam cessavit. Postea Bianchi Samarae, Ufae, Catharinopoli, et Tomii habitabat. Ab mense Novembri anni 1918 cum familia sua Bisci colebat. In urbe Bianchi fuit unus ex conditoribus musaei loci et ibi sectionem zoologiae administrabat, biologiam in schola docebat, in activitate societatis Biscensis amatorum naturae participabat. Duas expeditiones scientificas in montes Altaicos perfecit. Certa opuscula, naturam Altaicam describentia, divulgavit. Anno 1921, Bisci in urbe, bis arrestationibus affectus est (quia factionis socialistarum-revolutionariorum, bolsevicorum opponentis maioris, socius olim fuit). Idcirco autumno anno 1922 Bianchi Petropolim rediit.

Ab anno 1923, Bianchi narrationes de natura pro impubibus scribebat. Eodem anno suam primam fabulam, Iter passeris rubricipitis («Путешествие красноголового воробья»), in lucem edidit. Eodem anno etiam editus est primus liber huius scriptoris, Cuius nasus melior est? («Чей нос лучше?»). Ab anno 1924, Bianchi Acta diurna silvana («Лесная газета»), librum suum notabilissimum, scribebat. Opus illud, anno 1928 primo publicatum, est sui generis encyclopaedia vitae silvae eiusque habitatorum. Bianchi plus 300 narrationes, fabulas, etc., scripsit. Opus ultimum huius scriptoris est liber narrationum Aves mundi («Птицы мира»).

Praeterea, Bianchi cum collegis suis multos annos transmissionem radiophonicam vocabulo Nuntii e silva («Вести из леса») perfiebat.

Vitalis Bianchi mortuus est Leninopoli 10 Iunii anno 1959.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Bianchi est transformatio modo Italico cognominis initialis Theodisci Weiß, i.e. "Albus", quam proavus Vitalis Bianchi perfecit [1]. Vitalis ipse autem a tempore Belli Civilis Russici etiam cognomine Beljanin (Белянин) utebatur[2], e nomine Russico coloris albi (белый) formato.

Fontes[recensere | fontem recensere]