Jump to content

Benedictio urbi et orbi

E Vicipaedia

Benedictio urbi et orbi est sollemnis benedictio papae, cui episcopo Sanctae Romanae ecclesiae ("urbi") et pastori universali ("orbi") reservatur, et qui ipsam in maximis sollemnitatibus proclamat, quae Christi Natalis et Pascha sunt. Haec benedictio recipi potest a fidelibus ante papam praesentibus ("urbi") et per radiophonicas et televisificas transmissiones ("orbi") eum audientibus, sicut etiam indulgentia plenaria in hac sollemni benedictione inclusa.?

Sancti Apostoli Petrus et Paulus, de quorum potestate et auctoritate confidimus, ipsi intercedant pro nobis ad Dominum.
R./ Amen.
Precibus et meritis beatæ Mariae semper Virginis, beati Michaelis Archangeli, beati Ioannis Baptistæ et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium Sanctorum misereatur vestri omnipotens Deus et dimissis omnibus peccatis vestris, perducat vos Iesus Christus ad vitam æternam'
R./ Amen.
Indulgentiam, absolutionem et remissionem omnium peccatorum vestrorum, spatium verae et fructuosae pænitentiæ, cor semper pænitens et emendationem vitae, gratiam et consolationem sancti Spiritus et finalem perseverantiam in bonis operibus, tribuat vobis omnipotens et misericors Dominus.
R./ Amen.
Et benedictio Dei omnipotentis: Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super vos et maneat semper.
R./ Amen.

Nexus interni