Balaur bondoc

E Vicipaedia
Balaur bondoc restitutio delineata

Classis : Reptilia 
Superordo : Dinosauria 
Ordo : Saurischia 
Subordo : Theropoda 
Familia : Dromaeosauridae 
Subfamilia : Velociraptorinae 
Genus : Balaur 
Csiki et al., 2010
   
Subdivisiones: Species
*B. bondoc Csiki et al., 2010 (Typus generis)

Balaur bondoc est species Dinosaurorum Theropodum Dromaeosauridarum quae Cretaceo superiore (abhinc annorum 70 000 000 fere) in regione Europaea hodie in Dacoromania habitabat. Quae species est typus generis Balaur, generis monotypici ex balaur appellatum,([1]) dracone in eruditione vulgari Romaniae; praeterea, bondoc, nomen specificum, 'firmum' significat, ut Balaur bondoc 'draconem firmum' Dacoromanice significet. Quod nomen ad musculos validos attinet quibus Balaur erant, contra eius cognatos. Genus, primum a palaeontologis ex binis compagibus ossium imperfectis (inter quas specimen typicum) mense Augusto anni 2010 erectum est.

Balaur bondoc magnitudine cum homine sapienti comparatum.
Balaur ut avialae refectum.

Fossilia Balaur bondoc in Hațeg, insula olim pars Romaniae Cretaceae, inventa sunt. Quae insula, vulgo Insula Dinosauriorum Pumilorum appellata, olim pars maris Tethydis, archipelagi Europaaei, abhinc annorum 70 milliones fere erat, cum aequor maris omnis orbis terrarum altius erat, et multum Europae clima tropicum vel subtropicum habebat.

Minima de mores Balaur nota sunt. Materiebus calvariae carentibus, palaeontologi per formas dentium constituere non poterant num Balaur carnivorum vel herbivorum fuisset. Illum posuit prima descriptio quia ossa ossibus Velociraptoris similia sunt. Fortasse unus e praedatoribus "apex" in eius oecosystemate insulari erat, quia nec ossa nec dentes maiorum theropodorum in Romania reperti sunt.[2] Fortasse praeterea duplis unguibus falciformibus ad praedas vulnerandas utebatur, et in parvis manibus venatione non nixisse significant.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Definitie: balaur | DEX online". Dexonline.ro. 
  2. Csiki et al. 2010.
  3. "New Predatory Dinosaur Discovered in Romania". Wired. 2009-01-04 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

*Csiki, Z., M. Vremir, S. L. Brusatte, et M. A. Norell. 2010). An aberrant island-dwelling theropod dinosaur from the Late Cretaceous of Romania. Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 107 (35): 15357–15361. Bibcode:2010PNAS..10715357C. doi:10.1073/pnas.1006970107. PMC 2932599. PMID 20805514.