Velociraptor
Jump to navigation
Jump to search
Velociraptoris mongoliensis restitutio
Classis : Reptilia
Ordo : Saurischia
Subordo : Theropoda
Infraordo : Coelurosauria
Familia : Dromaeosauridae
Subfamilia : Velociraptorinae
Genus : Velociraptor
Osborn, 1924
Ordo : Saurischia
Subordo : Theropoda
Infraordo : Coelurosauria
Familia : Dromaeosauridae
Subfamilia : Velociraptorinae
Genus : Velociraptor
Osborn, 1924
Subdivisiones: Species
* Velociraptor mongoliensis Osborn, 1924 (species typica)
- Velociraptor osmolskae Godefroit et al., 2008
Velociraptor (nomen ex vocabulis veloce et raptore formatum)[1] est genus dinosauricum Theropodis, quod exeunte Cretaceo, abhinc annorum septuaginta miliones, in Asia (id est Sina et Mongolia) habitabat.
Notio ad commune iudicium accommodata[recensere | fontem recensere]
Velociraptor genus est praeclarum vulgo ob pelliculam cinematographicam Vivarium Iurassicum, qua Velociraptores hominum sunt hostes atque voratores. Attamen eorum habitus valde erratus est, nam exempli gratia Velociraptores ficti maiores fuerunt quam veri, quia ficti hominis adulti erant altitudinis, veri autem ne unum quidem metrum alti erant (0,8) et ne duo quidem longi (1,8); et plumae quoque, quae vero corpus Velociraptoris sicut omnium Coelurosaurorum tegebat, in pellicula deerant, ubi corpus omnino squamosum monstrabant.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ The American Heritage Dictionary, s.v. "velociraptor."
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Norell, Mark.; Makovicky, Peter J.; et al. (1999). "Important features of the dromaeosaurid skeleton. 2, Information from newly collected specimens of Velociraptor mongoliensis." American Museum Novitates, no. 3282.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Situs scientifici: • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks |
![]() |
Vide "Velociraptorem" apud Vicispecies. |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Velociraptorem spectant. |