Typus generis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Duae vivae speciei Monachae cartusianae singulae in manu humana. Haec species est typus generis Monachae.

Typus generis,[1][2] vel generitypus,[3] vel species typica,[4] in zoologia est species cui nomen generis vel subgeneris perpetuo coniungitur, species quae specimina biologici typi continet.[5] Notio similis gregibus supragenericis nomine typi familiae adhibetur. In botanica, haec nomina nullum statum constitutum secundum codicem nominum habent, sed aliquando a nominibus zoologicis accipiuntur. Typus generis in botanica est specimen, vel raro adumbratio.[6] In zoologia, omne genus vel subgenus, sive nunc validum agnotum sive non, typum generis habere debet; in quotidiano autem usu, sunt multa nomina generum sine typo.

In usu[recensere | fontem recensere]

Typus generis est ambo notio et ratio practica quae classificationi biologicae et nominibus animalium adhibentur. Notio speciei typicae ad significationem certi nominis generis explicandam adhibetur. Haec est notio magni momenti quandocumque taxon multas species continens in plus quam unum genus digerendum est; species typica nomen primi taxi uni ex novis taxis consequentibus automatatarie attribuit, sic latentem confusionis potentiam imminuens.

Locutio typus generis nomen zoologicum ordinatur per capitulam 42.3 Codex Internationalis Nomenclaturae Zoologicae, qui typum generis definit typum nomen ferens nominis generis vel subgeneris ("nomen gregis generis"). In glossario, typus generis (Anglice type species) sic definitur: "Species nominalis quae est typus nomen ferens generis vel subgeneris nominalis." Species typica genus ad eius nomen iustum perpetuo alligat per solum unam speciem intra illud genus praebitam cui genus perpetuo coniungitur (quod significat genus illam speciem includere debere si nomen fertur). Nomen speciei vicissim ad specimen typicum rationaliter figitur.

Exempli gratia, typus generis Monachae, gastropodi suprafamiliae Helicoideorum, est Monacha cartusiana. Quod genus in familia Hygromiidiis nunc ponitur. Typus huius familiae vicissim est genus Hygromia. Notio typi generis in zoologia a Petro Andrea Latreille primum proposita est.[7]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Robert Brown, "Addenda," ad John Richardson, "Botanical Appendix," in John Franklin, Narrative of a Journey to the Shores of the Polar Sea, in the Years 1819-20-21-22, ed. 3a (Londinii: John Murray, 1823), 767.
  2. William T. Stearn, Botanical Latin, ed. 3a (Londinii: David & Charles, 1983), 535: "Generitypus, typus generis, type-species of a genus."
  3. William T. Stearn, Botanical Latin, ed. 3a (Londinii: David & Charles, 1983), 535: "Generitypus, typus generis, type-species of a genus."
  4. John Hendley Barnhart, "Genera in Lentibulariaceae," Papers Presented at the Celebration of the Twentieth Anniversary of the New York Botanical Garden, ed. Marshall Avery Howe (Novi Eboraci, 1916), 46 et passim.
  5. "International Code of Zoological Nomenclature, Fourth Edition, adopted by the International Union of Biological Sciences". International Commission on Zoological Nomenclature. 1999  capitulum 67.1.
  6. International Code of Nomenclature for algae, fungi, and plants capitula 10.1, 8.1, et 10.4 (Melbourne Code, 2012).
  7. Claude Dupuis (1974), "Pierre André Latreille (1762–1833): The foremost entomologist of his time," Annual Review of Entomology 19:1–14, PDF, doi:10.1146/annurev.en.19.010174.000245.