Cremisa (flumen Austriae Superioris)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Cremisa (discretiva)

Cursus Cremisae
Cremisa prope Ansfelden

Cremisa[1] est flumen circiter 60 chiliometrorum, quod in Trunam influit. Non confundendum est flumine homonymo Austriae Inferioris, quod in Danubium influit.

Origo fluminis est in radicibus montis "Kremsmauer" a Kirchdorf ad Cremisam nonnullis chiliometris in meridiem versus. Deinde Cremisa per Traunviertel in septentriones labitur et prope Lentiam in Trunam influit.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ad vi fluminis utendum multae molae, fabricae serrarum et saeculis praeteritis etiam fabricae falcariae constitutae sunt. Iam anno 903 ius piscendi ac ius aquae litteris pactum est. A saeculo decimo quarto in regione circa Micheldorf / Kirchdorf officinae ferrariae ortae sunt, qui usque ad saeculum undevicesimum nervus oeconomiae regionalis erant. Cremifani saeculo decimo sexto prima officina chartaria Austriae Superioris aedificata est. In Ansfelden in ripa Cremisae est officina chartaria nomine Nettingsdorf, quae merces pro mercatu internationali producit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3, etiam: Cremesia, Cremisium, Chrema, Chremisa, Chremsa, Cremsa - sicut flumen et urbs homonyma in Austria Inferiore

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Cremisam spectant.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!