Innviertel
Innviertel ("quadrans Aeni"; publice: Innkreis) est pars Austriae Superioris boreo-occidentalis unaque ex quattuor regionibus civitatis. Nomen "Innviertel" a flumine Aeno, qui confinium cum Bavaria est, tractum est. Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae superioris, qui dicuntur, re politica carentes nihil nisi nomina regionum pristinarum sunt, qui in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant.
Historia[recensere | fontem recensere]
Aliter ac ceterae Austriae Superiores partes maxima huius regionis pars usque ad annum 1779, cum Pace Teschenensi Austriae adiuncta est, ad Bavariam pertinuit. Novum territorium primo "quintus quadrans" dictum postea nomine "Innviertel" appellatum est, postquam Mühlviertel et Machlandviertel coinuncti sunt, ut iterum quattuor "quadrantes" essent.
Indoles regionis[recensere | fontem recensere]
Innviertel natura fertili condensus est vicis ac urbibus, quae in planitie inter fluvios Salzaham, Aenum, Danubium et colles Hausruck patent. Innviertel ciriciter 2250 km² tegit, incolae sunt fere 218.000. Urbes maximae sunt Braunau ad Aenum (17.518 incolae) et Ried (12.220). Non minus nota est urbs Schärding (5269 incolae), quae aedificiis barocis multos periegetas attrahit.
Pinacotheca[recensere | fontem recensere]
Morte Maximiliano III Iosepho bellum successionis Bavariae ortum; pace Teschenensi, qua bellum finitum est, Innviertel pars Austriae Superioris factus est
Leo Palatinus et rhombus Bavaricus im insigne urbis Braunau
Burgus Oberranna temporis Romani prope Engelhartszell
Officina principalis societatis KTM AG in Mattighofen
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Günther Kleinhanns, Anton Hauser: Das Innviertel. Jugend und Volk, Vindobonae 1991, ISBN 3-224-17656-3.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Innviertel spectant. |
Quadrantes antiquiores (ante 1779): Hausruckviertel • Traunviertel • Machlandviertel • Mühlviertel
| |