Jump to content

Machlandviertel

E Vicipaedia
Das Schwartzviertl. Pars tabulae "Archiducatus Austriae Superioris Descriptio" a Vischer factae

Machlandviertel ( (ad litteram "quadrans terrae Mach"; olim et simpliciter Tertius quadrans dictus)[1] usque ad annum 1779 fuit una ex quattuor regionibus Austriae superioris, quae a Danubio in septentriones spectans magnam partem austro-orientalem hodiernae regionis Mühlviertel comprehendebat. Saeculo 17 et 18 etiam "Schwarzviertel" sive "Schwartzviertel" ("quadrans niger") appellata est, ut puta in Georgii Matthaei Vischer tabula "Archiducatus Austriae Superioris Descriptio".[2] Postquam anno 1779 Innviertel pars Austriae factus est, regiones Machlandviertel et Mühlviertel coniunctae sunt. Cum nomen Machlandviertel obsoletum sit, nomen "Machland" pro planitie ad Danubium inter ostium Anisi fluvii et regionem "Strudengau" adhuc in usu est.

Nomen „Machland“ a saeculo 11 repetit. Quid "Mach" significet, disputatur. Sunt, qui radicem slavicam (slav.: mogyljane, moglan, mogyla = collis) suspicantur, alii verbum Celticum esse putant. Tertia opinio "Mach" verbo "Ache" (= aqua) applicat id "terra aquae" interpretans.

Machland regio a temporibus antiquissimis habitata erat. Reliquiae Aetatis aëneae prope Mitterkirchen et Castra Romana prope Wallsee testantur loca maximi momenti ad Danubium transeundum fuisse. Ab anno 976 ad Austriam pertinens nomina locorum demonstrant regionem Medio Aevo ineunte et ab advenis bavaricis (loci ut puta Hütting, Inzing, Arbing) et slavicis (Tobra, Tabor) habitatam esse.

Anno 1478 Austria superior in quattuor "quadrantes" divisa est:

Postquam anno 1779 Pace Teschenensi Innviertel regio ad Austriam superiorem venit, duo quadrantes a Danubio in septentriones spectantes, id es Machlandviertel et Mühlviertel, coniuncti sunt, ut etiam posthac non nisi quattuor quadrantes essent.

  1. Tertius Quadrans - Das Machland-Viertl, Auctor: Fuhrmann, Mathias, 1690-1773
  2. Archiducatus Austriae Superioris Descriptio facta Anno 1667, supplementum ad Topographiam Austriae superioris modernae (1674). Vindobonae: Archiv Verlag 2005 iterum impressa

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Benno Ulm: Das Untere Mühlviertel bis 1500. In: Mühlviertler Heimatblätter. Vol. 7/8, Lentiae 1964.
  • Klaus Rumpier: Historische Entwicklung des Mühlviertels von 1500 bis 1790. In: Das Mühlviertel. OÖ. Landesausstellung. Vol. 2, Lentiae 1988, p. 289–296.
Quadrantes Austriae superioris

Quadrantes antiquiores (ante 1779): HausruckviertelTraunviertelMachlandviertelMühlviertel

Quadrantes recentiores (post 1779): HausruckviertelTraunviertelInnviertelMühlviertel