Salzkammergut

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ambitus regionis Salzkammergut hodiernus.
Aspectus per lacum nomine Gosausee ad montem Dachstein.
Mons Dachstein versus meridiem.
Aspectus per lacum Attersee.
Grex cantorum in vestibus tralaticiis.

Salzkammergut est regio Austriae, quae ab Alpibus in septentriones versus patet partes civitatum Austriae Superioris, Salisburgi et Styriae complectens.

Historia[recensere | fontem recensere]

"Kammergut" valet dominium, id est regio, quae ipsius principis - in hac re archiducum Domus Habsburgensis - erat. Hac notione regio anno 1656 primum litteris nominatur. Inde Salzkammergut anno 2006 suum 350. anniversarium celebravit. Tamen Salzkammergut iam ab anno 1311 domui Habsburgensi adiunctum erat, cum Elisabetha, vidua Alberti I., iura praeparationis salis nove edidit salifodinasque dominio subdidit; sic dictae "Salinen Austria" (salifodinae Austriae) usque ad annum 1998 possessio civitatis Austriae remanserunt. Principatus Archidioecesis Salisburgensis non erat particeps huius regionis, quoniam tum erat terra externa.

Regio periegetica[recensere | fontem recensere]

His diebus verbum Salzkammergut in usu est pro regione, quae a Fuschlsee (lacus Fuschl), Wolfgangsee (lacus Sancti Wolfgangi) et Mondsee usque in vallem fluminis Alm, a valle fluminis Vöckla usque ad montes Dachstein et Grimming patet. Hodierna regio periegetica Salzkammergut ab occidente etiam partes Salisburgi usque ad confinia ipsius urbis amplectitur. Permulti periegetae ibi quotannis ad lacus et in montibus se reficiunt.

Salzkammergut proprios mores ac traditiones colit, inter quas sic dictum "Glöcklerlauf" (cursus cum tintinnabulis) et dies festos narcissi (narcissus radiflorus ibi in montibus creberrrimus crescit). Vestimenta tralaticia magni momenti sunt et saepe in usu, aestate variis locis feriae musicales apparantur, hieme in Tauplitz desultura nartatoria athletae de colle Kulm desilientes de praemiis certant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Othmar Hageneder: Das Salzkammergut und das Land ob der Enns im Spätmittelalter. Ein Beitrag zur Landesbildung. In: Mitteilungen des oberösterreichischen Landesarchivs. Vol. 18, Lentiae 1996, p. 239–250 (in interrete (PDF)).
  • Julia Kospach: Auf ins Salzkammergut – Verborgenes, Skurriles, Kulinarisches. Folio Verlag, Vindobonae/Bauzani 2011, ISBN 978-3-85256-550-7.
  • Stephen Sokoloff: Goldene Wege, vol. 1 Kultur- und Naturschätze vom Traunsee bis Bad Ischl. Neu-Media 2005. ISBN 3-200-00436-3; vol. 2 Kultur- und Naturschätze im Inneren und Steirischen Salzkammergut. Neu-Media, 2008, ISBN 978-3-200-01068-0.
  • Kristian Sotriffer et al.: Salzkammergut. Oberösterreichischer Landesverlag, Lentiae 1969.
  • Christian H. Stifter, Gerald Piffl; Christian Brandstätter (ed.): Salzkammergut. Die Welt von gestern in Farbe. Christian Brandstätter, Vindobonae/Monaci 2009, ISBN 978-3-85033-293-4

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Salzkammergut spectant.