Disputatio:Archaea

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

declinatio nominis 'taxon'[fontem recensere]

Secundum paginas Anglicas et Nederlandicas de hoc lemmate, genus plurale huius nominis est 'taxa'. Hinc sequitur nomen taxon esse neutrum secundae declinationis, quod tamen retinet nonnullas formas pseudo-Graecas (illud 'pseudo-' addo, quia re vera non est nomen Graecum, tantummodo e Graeco derivatum). Ergo haec debet esse declinatio:

  • nom.sg. taxon
  • gen.sg. taxi
  • dat.sg. taxo
  • acc.sg. taxon
  • abl.sg. taxo
  • nom.pl. taxa
  • gen.pl. taxorum
  • dat.pl. taxis
  • acc.pl. taxa
  • abl.pl. taxis