Roman numeral 10000 CC DD.svg

Aquae calidae salientes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Quomodo scaturigo geyseriana agitatur

Aquae calidae salientes[1] vel scaturigo geyzeriana[2] est fons calidus, interdum aqua ferventi, quae certum post tempus magna сum vi eicitur et iterum quiescit. Calore vulcanico aqua in scaturiginibus geyzerianis calefit et in regionibus montium igniferorum saepius inveniuntur. Regiones tales sunt Islandia, Saeptum nationale Yellowstone. Vallis geyzeriana Kamtschatkae, Nova Zelandia aliaeque. Vocabulum geyzerianus originem Islandicam habet; Geysir scatirigo magna Islandiae nominatur (de geysa, eici, effundi).

Scaturigo Žemčužnyij (Margaritarum) Kamtschatkae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).; «Géiser» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 490. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice)
  2. Ibidem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]