Roman numeral 10000 CC DD.svg

Phylogenetica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Darwin's Finches. Adumbratio Ioannis Gould.

Phylogenetica (Graece φυλή, φῦλον 'tribus', 'gens' + γενετικός 'origo', 'fons', 'partus'[1]) in biologia est pars systematicae, quae significationem historiae evolutionariae et coniunctionum inter aut intra greges organismorum (e.g. species, vel plenius taxa) tractat. Quae coniunctiones a rationibus coniecturae phylogeneticae proponuntur, quae proprietates heritabiles aestimant, sicut sequentias DNA vel morphologiam, saepe certum evolutionis harum proprietatum exemplar sequens. Exitus talis enodationis est phylogenia (etiam arbor phylogenetica appellata), diagrammatica coniunctionum coniectura quae evolutionariam gregis organismorum historiam monstrat.[2] Apices arboris evolutionariae taxa viva aut fossilia, et finem (vel praesens) stirpis evolutionariae repraesentant. Forma phylogenetica radicata aut non radicata esse potest. Forma arboris radicatae coniecturalem progeniem communem vel stirpem geneticam indicat; forma arboris non radicatae (opus reticulatum) nihil de stemmate ancestrali assumit, et originem vel radicem taxi appositi vel directionem coniecturalem commutationum evolutionariarum non monstrat.[3]

Historia[recensere | fontem recensere]

EuryarchaeotaNanoarchaeotaCrenarchaeotaProtozoaAlgaePlantSlime moldsAnimalFungusGram-positive bacteriaChlamydiaeChloroflexiActinobacteriaPlanctomycetesSpirochaetesFusobacteriaCyanobacteriaThermophilesAcidobacteriaProteobacteria
Arbor phylogenetica coniunctiones archaeorum et aliorum vitae dominiorum monstrat, eukaryotis rubris, archaeis viridibus, bacteriis caeruleis. Tabula ex Ciccarelli et al. 2006 adaptata.

Vocabulum "phylogenia" a Phylogenie, vocabulo Theodisco, derivat, quod ab Ernesto Haeckel anno 1866 introductum est,[4] et Darwiniana classificationis interpretatio phyletica mox appellari coepit.[5]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liddell, Henry George; Scott, Robert; Jones, Henry Stuart (1968). A Greek-English lexicon (nona ed.). Oxoniae: Clarendon Press. p. 1961 
  2. "phylogeny". Biology online .
  3. "Phylogenetic Trees" .
  4. Harper, Douglas (2010). Phylogeny .
  5. Stuessy 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brower, Andrew V. Z., et Randall T. Schuh. 2021. Biological systematics: principles and applications. Ed. tertia. Ithacae Novi Eboraci: Comstock Publishing Associates, Cornell University Press. ISBN 9781501752797, ISBN 9781501752780.
  • Edwards, A. W. F., et L. L. Cavalli-Sforza. 1964. "Reconstruction of evolutionary trees." In Phenetic and Phylogenetic Classification, ed. Vernon Hilton Heywood et J. McNeill, 67–76. Systematics Association. PDF.
  • Forster, Peter, et Colin Renfrew, Baron Renfrew of Kaimsthorn. 2006. Phylogenetic Methods and the Prehistory of Languages. McDonald Institute Press, University of Cambridge. ISBN 978-1-902937-33-5. OCLC 69733654.
  • Baum, David A., et Stacey D. Smith. 2013. Tree Thinking: an introduction to phylogenetic biology. Greenwood Village Colorati: Roberts and Company. ISBN 978-1-936221-16-5. OCLC 767565978.
  • Stuessy, Tod F. 2009. Plant Taxonomy: The Systematic Evaluation of Comparative Data. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 978-0-231-14712-5. Google Books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide phylogeneticam in Victionario.