Fons calidus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fontes calidi saepti nationalis Yellowstone in Civitatibus Foederatis

Fons calidus[1] vel thermalis[2][3] est fons, ex quo aqua calida in telluris interiore energia geothermica calefacta scaturit. Sunt fontes thermales multis locis orbis terrarum.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Aquae Flavianae (hodie: Hammam Essalihine), aquae calidae Romanae in Algeria.

"Thermalis", verbum Latinitatis recentioris, a verbo Graeco θερμός, "calidus", deductus est. Apud Romanos antiquos et fontes thermales et loci, ubi aqua thermali frui licebat, saepe "aquae" vel "aquae calidae" sive et "thermae" vocabantur.

Usus therapeuticus[recensere | fontem recensere]

Cum aqua calida plura solida dissoluta continere possit, fontibus thermalibus saepe est magna mineralium vis. Inde multi loci, ubi sunt fontes thermales a plurimis hominibus appetuntur, qui sperant se ibi sanitatem vel salutem seu mitigationem dolorum obtenturos.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "fontem ... calidum": Simon Maiolus, Dies caniculares. Moguntiae, 1607 (p. 458 apud Google Books)
  2. "fons thermalis": Gabrielis Falloppii... De medicatis aquis atque de fossilibus tractatus ... (1569)
  3. "fons soterius" (qui morbos curare censetur): Sigismundus Bélteki, Conspectus systematico-practicus aquarum mineralium magni principatus Transylvaniae indigenarum (Vindobonae: Wimmer, 1818) (p. 14 apud Google Books)

Nexus interni

stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!