Latinitas bona

Amplexus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Elisabeth Vigée-Lebrun, Madame Vigée-Lebrun et sa fille, 1789.
Amplexus plurium: manus harpastica Hispaniae, anno 2014

Amplexus[1] est duorum aut plurium corporum compressio bracchiis circumdatis firmata. Amplexus fit non modo cum homines inter se complectuntur, sed etiam cum homo quispiam rem aliquam pectori suo adprimit; exempli gratia, cum puella ursulo, aut mulier viridis arbori, aut autoraedarius[2] largitro benzinario amplexum dat.

Ut osculo ita amplexu demonstratur amor, dilectio, amicitia. Praeterea, amplexus euphemistice etiam coitum significat.[3]

Amplexus etiam quemlibet circumdandi actum (ut serpentium[4]) aut cingulum geographicum (ut Nili[5]) significat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verg., Aen. 1.687; Ov., Met. 2.433 & 6.605; Tac., Ann. 12.68.
  2. In quodam praeconio televisifico.
  3. Ov., Met. 4.184; Iuv. 6.64.
  4. Cic., Div. 1.36.
  5. Plin, Nat. 5.48.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brainard et Delia Carey, The Art of Hugging: A Heartwarming Guide to Everyone's Favorite Gesture of Love, 2012, ISBN 978-1-61608-714-2

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad amplexum spectant.