Olor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cygni
Cygnus olor
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Anseriformes
Familia: Anatidae
Subfamilia: Anserinae
Genus: Cygnus
Bechstein, 1803
Species

6–7 vivae; vide commentarium.

Synonyma

Cygnanser Kretzoi, 1957

Cygnus

Cygnus, vulgo cycnus et olor, est genus avium familiae Anatidarum.

Avis alba quae magnum angustumque collum habet et rostrum flavum et brevia crura. Cum humi ambulat, plumbeus videtur. Mori potest propter virus perniciosissimum H5N1 morbo, qui appellatur influentia aviaria vel pestis avium.

Volatus[recensere | fontem recensere]

Duo olores

Quoniam cygnus est magna avis, is non potest pendere in aere sicut colibris? vel statim evolare sicut Columba, sed oportet cygno humi velociorem fieri, ut pluribus gradibus evolet.

Species[recensere | fontem recensere]

Cygni sunt magnae aves aquatiles. Noti sunt collo curvo (maximum autem numerum cervicis vertebrarum (25) omnium chordatorum habent) et pulchris pennis albis. Tamen aliquae species plumas nigras habent. Adfines sunt aucis? anatibusque.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cygni albi in hemisphaera septentrionali habitant; possunt autem qui aliis sunt coloribus in Australia habitare. Cygni paria formant una vitam degentia et nidos construunt, ubi tres ad octo ova fovent. Si fetus fallit, cygnus alteram uxorem saepe querit.

Cibus[recensere | fontem recensere]

Cygni insectis parvisque animalibus vescuntur.

In mythologia et litteris[recensere | fontem recensere]