Cothurnus
Appearance
Cothurnus (κόθορνος) fuit calceamenti genus Graecorum et Romanorum antiquorum, virorum aeque ac mulierum, ex corio fabricatum, quo venatores et tragoediarum actores utebantur. Cothurnus tragicus subere altius sublevato fiebat, ut histriones proceriores viderentur.[1][2]
Apud Graecos autem caliga tragica non κόθορνος, sed ἐμβάτης vel ὀκρίβας appellabatur.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aristoteles, De Arte poetica 1449a.
- ↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
- ↑ William Smith, Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Londinii, 1842; 2a ed., 1865; 3a ed., 1870) s.v. "cothurnus".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad cothurnos spectant. |