Prometheus vinctus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Prometheus vinctus est tragoedia Aeschylo attributa, quae forsitan annis 460- 456 a.C.n. scripta est.

Personae[recensere | fontem recensere]

Κράτος, Vis
Ἥφαιστος, Vulcanus
Προμηθεύς, Prometheus, cuius nomen 'praemeditator' reddi possit
Χόρος, Chorus
Ὠκεανός, Oceanus, deus qui orbem terrarum circumvenit
Ἰώ, Io
Ἑρμῆς, Mercurius

Locus: In rupibus Montis Caucasi, qui in acumine orbis terrarum oriente invenitur

Argumentum[recensere | fontem recensere]

In recente bello deorum Titanorum et Olympiacorum, Prometheus (Titanus quidam) Iovi favit et victoriam Olympiacorum maxima parte effecit. Prometheus, cum Iovem deleturum esse genus hominum cognosceret, hominibus ignem dedit ut se servarent. (Hoc in dramate ignis pro artibus hominum stat.) Iuppiter propter furtum Prometheum ad rupem montis Caucasi ligavit. Filiae Oceani visitant, dein pater Oceanus ipse visitat, cui Prometheus et apologiam praebet et Iovem ipsum fatis coerceri praedicit. Io advenit, quae sola hominis mortalis persona in dramate est, amore cuius Iuppiter captus est, quam Iuno in iuvencam mutavit et per solitudines furens pepellit. Io de temporibus antiquis narrat, deinde Prometheus quae ei evenient praedicit: in Aegyptum venturam esse puellam, ab Iove sanatum iri, cui filium pariat. Nepos Ionis Hercules Prometheum ab rupibus liberabit. Prometheus choro nuntium secretum narrat: a qua femina Iuppiter regno olim depellatur. Mercurius, nuntius Olympiacorum, advenit ut hoc secretum a Prometheo auferret. Recusans Prometheus ad inferos tempestate furiosa verritur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Textus Promethei vincti Prometheus Bound, Aeschylus apud www.textkit.com Alius textus Prometheus Bound of Aeschylus in Greek, F. D. Allen apud www.textkit.com