Latinitas bona

Lacus Briensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lacus Briensis (Theodisce Brienzersee) est lacus in regione Alpium Bernensium in valle fluminis Arurae pagi Bernae situs.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Lacus inter urbes Meiringen, Briense et Interlacus, sub montibus Mons fragilis et Mons ruber Briense iacet et 29,8 chiliometra quadrata habet.

Peregrinatio[recensere | fontem recensere]

Apud magnum deversorium Rivuli Cataractae super rivum ad meridiem lacus antiqua ferrivia rotae dentatae ad portam navigationis ducit. Cursus navium a Ferriviae Berna–Lötschberg Mons–Sempronius Mons geritur. Inter naves lacus Briense sunt navis vaporaria Lötschberg et navis motri Roberti Baden Powell.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Briensem spectant.