Manius Aquillius (consul 101 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Manius Aquillius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 88 a.C.n. in Asia) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Manius Aquillius anno 129 a.C.n. consulatum administravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 104 a.C.n. aut antea praeturam gessit. Anno 101 a.C.n. una cum Gaio Mario V consulatum gessit atque proconsul anno 100/99 a.C.n. seditionem servorum in Sicilia suppressit. Ducem servorum Athenium sua manu necavit[1]; idcirco Romae ovationem accepit. Anno 97 a.C.n. repetundarum accusatus a claro oratore Marco Antonio defensus absolutus est[2]. Annis 90 - 88 a.C.n. legatus senatus reges Nicomedem in Bithyniam et Ariobarbanem in Cappadociam reduxit. Aquillius gloriam appetens Nicomedi bellum contra Mithridatem VI regem Ponti persuasit. Sed apud flumen Sangarium pervictus Ephesum et inde Mytilenas fugit. Dehinc Mithridati traditus et crudeliter necatus est[3].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Diodorus Siculus XXXVI 10
  2. Marcus Tullius Cicero, de oratore II 194-196
  3. Appianus Alexandrinus, Mithridates 33-80


Antecessores:
Quintus Lutatius Catulus et Gaius Marius IV
Consul
101 a.C.n.
cum
Gaio Mario V
Successores:
Lucius Valerius Flaccus et Gaius Marius VI