Latinitas bona

Quintus Mucius Scaevola (consul 95 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Quintus Mucius Scaevola (consul 95 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 140 BCE;
Obitus: 82 BCE; Roma
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Tribunus plebis, Aedilis, Ancient Roman senator, consul
Munus: iuris peritus, Scriptor, Causidicus, politicus, military personnel

Familia

Genitores: Publius Mucius Scaevola;
Proles: Mucia Tertia

Quintus Mucius Scaevola (natus circa annum 140 a.C.n., mortuus anno 82 a.C.n.) vir publicus, iuris peritus et orator Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius anno 133 a.C.n. consulatum adeptus est. Ipse Liciniam in matrimonium duxit, e qua filiam Muciam Tertiam habuit, quae primo Gaio Mario, filio magni Gai Marii nupsit et post eius mortem anno 82 a.C.n. Gnaeo Pompeio Magno. Licinia autem divortium fecit cum Scaevola, ut Quinto Caecilio Metello Nepoti nuberet, consuli anni 98 a.C.n.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 110 a.C.n. quaestor fuit et anno 106 tribunus plebis electus est[1]. Aedilis anno 104 munera pugnis leonum amplissima dedit[2]. Anno 98 a.C.n. aut antea praetor fuit et anno 95 una cum Lucio Licinio Crasso consulatum adeptus est. Consules legem tulerunt, qua Latini atque Italici, qui civitatem Romanam contra leges adepti essent, in patriam reduci deberent[3]. Haec lex magna causa Belli socialis fuit. Anno 94 proconsul Asiam provinciam tam bene administravit, ut dehinc publicani eum odio maximo persequerentur[4]. Provinciae incolae autem in honorem Mucii Ludos Mucianos instituerunt[5]. Anno 92 a.C.n. iudicium equitum legatum Mucii, Publium Rutilium Rufum repetundarum false damnavit[6]. Mucius autem anno 89 a.C.n. Pontifex Maximus factus est. Quamquam ad optimates nitebatur, et Lucio Cornelio Cinna Romae regnante mansit et consiliationem cum Sullae factioni suadebat. Anno 86 a.C.n. insidias Gaii Flavii Fimbriae evasit. Anno 82 a.C.n., ut fautor Sullanae factionis, iussu Bruti Damasippi praetoris necatus est[7].

Iuris peritus[recensere | fontem recensere]

Clarus fuit eius iurisprudentia. XVIII libros de iure civili composuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Brutus 161
  2. Marcus Tullius Cicero, in Verrem II 4,133; de officiis II 57;
  3. Marcus Tullius Cicero, pro Sestio 30; pro Balbo 48; de officiis III 47; Gaius Sallustius Crispus, historiae I 20
  4. Marcus Tullius Cicero, divinatio in Caecilium 57; in Verrem II 2,27; Diodorus Siculus XXXVII 5
  5. Marcus Tullius Cicero, in Verrem II 2,51
  6. Marcus Tullius Cicero, de oratore I 229; Brutus 115
  7. Marcus Tullius Cicero, de oratore III 10; Brutus 115. Appianus BC I,403-404.


Antecessores:
Gaius Cassius Longinus et Gnaeus Domitius Ahenobarbus
Consul
95 a.C.n.
cum
Lucio Licinio Crasso
Successores:
Gaius Coelius Caldus et Lucius Domitius Ahenobarbus