Pugna ad Trasumennum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ad Trasumennum pugna.

Pugna ad Trasumennum,[1] vel Trasumenni pugna,[2] die 21 Iunii 217 a.C.n. (anno 536 ab Urbe condita) facta est inter Hannibalem Barcam Carthaginensem et Gaium Flaminium consulem Romanum. Quae pugna secundi belli Punici magnam Romanis cladem dedit, nam Hannibal adversarium suum astu furtoque superavit.

Prolusio[recensere | fontem recensere]

Iam victoria capta bis — apud Trebiam Ticinumque flumina — Hannibal Romae approprinquabat, cum Gn. Servilius Geminus et Gaius Flaminius Nepos interea consulatum adepti sunt. Flaminius imperium reliquiarum exercitus, qui ad Trebiam flumen victus erat, sibi adrogavit. Praeterea legiones quattuor novae productae sunt, de quibus duae Flaminio servirent.[3] Flaminius, sicut pluribus legati Romani alii inter bellum, impetus stulto sollicitabatur; graviter etiam Hannibalis calliditatem minoris fecit. Legatus Carthaginis exercitus, qui lucrari ineptia consulis cupidus erat, insidias astutas excogitavit. Castra in loco conspicuo posuit, qui solus potuit perveni transiente angustias. Hannibal in insidias Flaminium pellicere et impedire effugium inimicorum intendit.

Pugna[recensere | fontem recensere]

Flaminius simulatione Hannibalis deceptus legiones in plagam duxit. Peditum levi armatura manus equitumque trans colles, qui acies circumvenit, se celavit; cum legiones Romani angustias transirent, Carthagines incurrerent. Hannibal exercitum Romanum celeriter circumvenit et effugium prohibuit. Imparatus perculsusque Romani vim succumbuit. In illo proelio Romanorum milia quindecim cum consule Flaminio interfecti sunt[4], reliqui (circiter quindecim milia et ipsi[5]) sese in Hannibalis fidem dederunt; quorum captivorum Romanos quidem in custodia retinuit dux Poenorum cum ceteros socios benigne adlocutus in patriam dimitteret dicens ideo se in Italiam venisse ut Italicos dominatione Romana liberaret. Carthaginienses vero sive duo milia et quingentos milites (Titus Livius[6]) sive mille et quingentos (Polybius[7]) amiserunt.

Effectus[recensere | fontem recensere]

Nuntius victoriae Hannibalis terrorem Romae incitavit. Tantus metus Romanorum ut Quintus Fabius Maximus dictator eligeretur minas Carthaginas ad opprimandum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liv. 22.46.5.
  2. Liv. 23.43.4.
  3. Liv. 21.63.
  4. Polybius 3.84.7.
  5. Polybius 3.85.1
  6. 22.7.3.
  7. 3.85.5.
Continentia Scipionis
Trebia 218 • Lacus Trasimenus 217 • Cannae 216 • Nola 214 • Baecula 208 • Zama 202