Ñ

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Scriptura Latina: series paginarum brevium
Littera A
Abecedarium canonicum

A • B • C • D • E • F • G • H • I / J • K • L • M • N • O • P • Q • R • S • T • U / V / W • X • Y • Z

Litterae coniunctae et intercalares

& • Ä • Å • Æ • Ç • Ħ • Ñ • Ö • Œ • Ü

Plectrum litterae Ñ

Ñ, casu inferiore ñ (Latine fortasse enie enuntiaturum) est littera hodierni abecedarii Latini, ex N et tilde? diacritico? genita. Adhibetur in abecedario Hispanico, abecedario Galiciano, abecedario Vasconico, vetere abecedario Aragoniensi?, (Grafía de Uesca de 1987), abecedario Philippinensi, abecedario Chamorroensi?, et abecedario Guarani. Littera etiam in linguis Tatar Crimeana,? Mandinga[1], Mapudungun, et Tocharianis adhibetur.

Ñ Anglice aliquando appellatur Spanish en ('N Hispanica'), quamquam Hispanice appellatur eñe.

In plurimis abecedariis, Ñ inter litteras N et O stat.

Sonus litterae Ñ usitate est /ɲ/. Pro hoc sono, multae linguae ceteris utuntur litteris; exempli gratia, Italice et Francogallice Gn, Catalaunice Ny, Lusitanice Nh, Polonice Ń. In lingua autem Guaranica, sonus litterae Ñ est ɲ.

Littera Ñ et ñ, et verbum Hispanicum piñata, ñ adhibens

Origo huius litterae est in manuscriptis Medii Aevi in Hispania inventa, ubi sonus /ɲ/ cum digrapho nn scribebatur, sed saepe n alterum supra n primum ponebatur ut ~, ita littera ñ creata est.

  1. Vide Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Mandinga, regnum amplum Nigritiae (...)".