Œ

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scriptura Latina: series paginarum brevium
Littera A
Abecedarium canonicum A • B • C • D • E • F • G • H • I / J • K • L • M • N • O • P • Q • R • S • T • U / V / W • X • Y • Z
Litterae coniunctae et intercalares & • Ä • Å • Æ • Ç • Ħ • Ñ • Ö • Œ • Ü

Œ, œ est ligatura qua litterae "O" et "E" coniunguntur et quae in scriptura nonnullarum linguarum adhibetur.

Lingua Latina[recensere | fontem recensere]

In lingua Latina classica, digraphum oe diphthongum [oi̯] vel [oe̯] indicabat; ante saeculum II a.C.n. per oi scriptum erat.[1] Quintus Terentius Scaurus haec de sono antiquo scripsit:[2]

o praeiectiva est e litterae, ut oe, et secundum antiquos eadem syllaba i.... i littera cum omnibus vocalibus praeiciatur, nulli subicitur nisi u litterae, ut vidi vir, nisi secundum antiquos eius modi syllabae loi et moi per oi scribebantur, non per oe.

Oe in paucis vocabulis nativis reperitur, ut poena, moenia, foedus, et in plurimis vocabulis Graecis, ubi litteras οι aut interdum ὡ repraesentat: Phoebus (Φοῖβος), comoedia (κωμὡδία).

In lingua posteriori oe monophthongus [e] facta est, et saepe per œ ligaturam vel etiam per e scribebatur, ut pena pro poena.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. W. S. Allen, Vox Latina (Cantabrigiae: 1978), p. 62.
  2. Quintus Terentius Scaurus, De orthographia 17.1–8.