Zygoptera

E Vicipaedia
Ischnura heterosticta femina.

Zygoptera sunt unus ex binis subordinibus insectorum ordinis Odonatorum. Anisopteris, insectis alius ordinis odonatorum, similes sunt, quamquam minora, corporibus tenuioribus, et multae species requiescentes alas iuxta corpus plicant, anisopteris enim dissimilia, quae alas procul a corpore tollunt. Zygoptera, grex antiquus, ex Permiano inferiori aut antea orta sunt, et in omne mundi continente praeter Antarcticam inveniuntur.

Omnia zygoptera sunt praedatores: ambo nymphae et adulti insectis aliisque invertebratis vescuntur. Nymphae aquaticae sunt, atque variae species in variis circumiectis aquaticis habitant, plerumque in paludibus acidicis, stagnis, lacubus, fluminibus.

Classificatio[recensere | fontem recensere]

Enodatio molecularis anno 2013 confirmavit plurimas familias traditionales esse monophleticas, sed amphipterygidas, megapodagrionidas, et protoneuridas esse paraphyleticas et iterum ordinandas. Protoneuridae ipsae ex sex cladis et quinque familiis componuntur. Duodecim exstantes familae traditionales ad tempus sic ordinantur (tribus familiis paraphyleticis celatis, multisque singulis iam incertis):[1]

Zygoptera
Lestoidea

Hemiphlebiidae




Perilestidae



Synlestidae



Lestidae





Platystictoidea

Platystictidae




"Calopterygoidea," retractata

Calopterygidae



Chlorocyphidae



Dicteriadidae



Polythoridae



13 aliae familiae




Euphaeidae



Lestoideidae




8 familiae ut fieri possunt, incertae sedis




Coenagrionoidea

Platycnemididae



Coenagrionidae (Pseudostigmatidis inclusis)



Isostictidae







Systematica[recensere | fontem recensere]

Larva zyganopteri (Coenagrii puellae).
Larva anisopteri.
Zygopterum ex ovo nuper exclusum.
Enallagma cyathigerum adultum

Familiae et genera in Europa notissima[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dijkstra, Klaas-Douwe B.; Kalkman, Vincent J.; Dow, Rory A.; Stokvis, Frank R.; van Tol, Jan (2013). "Redefining the damselfly families: a comprehensive molecular phylogeny of Zygoptera (Odonata)". Systematic Entomology 39 (1): 68–96 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Zygoptera spectant.
Vide "Zygoptera" apud Vicispecies.