Sallustius (philosophus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sallustius (Graece: Σαλούστιος) fuit philosophus, scriptor, et amicus Flavii Claudii Iuliani "Apostatae," Imperatoris. Librum De Deis et Mundo scripsit, quasi catechismum paganismi Hellenici saeculi quarti. Neoplatonica philosophiae schola, cuius origo usitate in operibus Plotini habetur, doctrinas Platonis in iudicio praecipue mystico accepit.

Sallustii liber magnopere deductus est de operibus Iamblichi Chalcidis, qui Platonismum, Pythagoreanismum, theurgiamque, cum philosophicis Iuliani ipsius scripturis commiscuit (Nock 1926:xcvii). Liber est concissimus, plerumque minutiis et verbosis disceptationibus metaphysicis argumentorum Neoplatonicorum carens. Sallustius in animo partim habuit "repellere usitatos disputationum Christianarum impetus" quod attinet ad augentem Christianitatis praestantiam et "committere theologiam cum theologia" (Nock 1926:cii).

Quis Sallustius fuerit non cognoscimus. Secundum nonnullos, fuit Flavius Sallustius, Hispanus, qui praefectus praetorianus Galliae meruit ab 361 ad 363, et consul creatus est anno 363[1][2]; secundum alios, fuit Saturninus Secundus Sallustius (obiit post annum 367[3]), vir in Gallia natus, qui praefectus Orientis meruit anno 361 (Meunier n.d. 5). Illo traditur imperium post Iuliani obitum offerri, sed munus suscipere recusavit.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pagina Sallustii in The Encyclopedia of the Goddess Athena.
  2. Lendering, Jona, "Julianus Apostata" in livius.org.
  3. [1]
  4. "Jovianus Flavius, Christian emperor" ex Wace 1911.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Meunier, Mario. N.d. "Prolégomènes." In Salluste le Philosophe, Des Dieux et du Monde
  • Wace, Henry. 1911. Dictionary of Christian Biography and Literature to the End of the Sixth Century A.D., with an Account of the Principal Sects and Heresies.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Nock, Arthur Darby, ed. & transl. 1926. Sallustius concerning the gods and the universe: Edited with prolegomena and translation. Ex Graeco in Anglicum conversa, cum notis. ISBN 0-89005-550-5, ISBN 3-487-01413-0.
  • Rochefort, Gabriel. 1960. Des dieux et du monde. Ex Graeco in Francogallicum conversa, cum notis, in Collection Budé.
  • Taylor, Thomas, ed., & conv. 1793. Sallust, On the gods and the world; and the Pythagoric sentences of Demophilus, translated from the Greek; and five hymns by Proclus, in the original Greek, with a poetical version: To which are added five hymns by the translator. ISBN 0-7661-6735-6.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]