Turma mortis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christarii rebelles publice laqueo suspensi e malis telegraphicis in Xalisco in Mexico. Cadavera crebro in malis manebant donec viculus aut urbs publicum cultum religiosum renuntiarat.

Turma mortis est turma militaris armata, vigiles, rebelles, tromocratae qui hominum supplicia extraiudicialia, homicidia et decessionem coactam agunt propter bellum aut insurrectionis vel terroris motus. Istae mortes pluries modo significativo aguntur ad occultandas necatorum identitates ut responsalitatem eis iniungere vitetur.

Turmae mortis creberrime, sed haud exclusive, violentae repressioni politicae sub dictaturis, civitatibus totalitariis et similibus regiminibus attribuuntur. Plerumque tacite et expresse a Civitate omnino aut partim sustentantur, scilicet tromocratia Civitatis. Turmae mortis vim biocolyticam tectam, turmam paramilitarem aut officiales gubernationis unitates cum membris exercitu aut ex vigilibus ortis includere possunt. Etiam velut circuli iustitiae avidi instrui possunt.

Supplicia extraiudicialia et turmae mortis usualiora sunt in Oriente Medio (praesertim in Territoriis Palaestinensibus et Iraquia), America Centrali, Afgania, Bangladesha, Pakistania et Iammus et Casmiriae parte occupata, Taprobana, variis Africae Aequinoctialis nationibus aut regionibus, Iamaica, Kosovia, multis Americae Meridionalis partibus, Uzbecia, Thailandiae partibus et Philippinis. Aliquibus in nationibus velut Columbia et Brasilia, turmae mortis militiae nuncupantur, ubi istorum circulorum actiones limitem iustitiae excedunt. In praesenti hi circuli non solum mortibus sed etiam narcocommercio, mercatorum portoriis exactis, productorum deviatorum venditioni, politicorum ac clarorum securitati, vecturae alternativae dominio, mutuationibus inter alia involuti sunt. In Brasilia turmarum mortis motus originem trahit a dictatura Gaetulistica, nihilominus circuli militiani in Brasilia nuncupati se constituere cum potestas publica debilitaret in continenda violentia quae se collocavit in ista natione e decennio 200.