Andreas Gow

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Andreas Gow, vulgo Andrew Sydenham Farrar Gow (natus die 27 Augusti 1886; mortuus die 2 Februarii 1978) fuit philologus qui praecipue de litteris Graecis classicis operam dedit. Fuit socius ab anno 1911 Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses (sed et magister Collegii Etonensis inter annos 1914 et 1925; ibi discipulum Georgium Orwell habuit). Editiones confecit cum commentariis eruditissimis Theocriti, Nicandri, Machonis et epigrammatum Hellenisticorum et Romanorum ex Anthologia Palatina extractis. Vitam brevem conscripsit poëtae Anglicae A. E. Housman.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • A. E. Housman: a sketch (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1936)
  • Letters from Cambridge 1939-1944 (Londinii: Jonathan Cape, 1945)
  • Theocritus, edited with a translation and commentary (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952)
  • Bucolici Graeci (Oxonii: Clarendon Press, 1952) (Scriptorum Classicorum bibliotheca Oxoniensis) ISBN 0-19-814517-9
  • (cum A. F. Scholfield) Nicander: the poems and poetical fragments (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1953)
  • The Greek Anthology: sources and ascriptions (Londinii, 1958)
  • Machon: The Fragments (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1965. ISBN 0-521-05631-4; ISBN 0-521-60929-1)
  • (cum D. L. Page) The Greek Anthology: Hellenistic Epigrams (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1965) 2 voll.
  • (cum D. L. Page) The Greek Anthology: The Garland of Philip (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1968) 2 voll.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]