Tenedos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Oppidum Tenedos
Situs Tenedi regionumque vicinorum in antiquitate
Forma praefecturae Dardanelliae

Tenedos, vel Tenedus (Turcice: Bozcaada; Graece: Τένεδος), est insula in Mari Aegaeo, vicina Troiae, nunc provinciae Dardanelliae vel Çanakkale in Turcia pertinens. Appellationem Graecolatinam habet, secundum mythologiam, a rege quodam sapienti, Tenes nomine, cui mortuo honores divi fuisse traduntur.[1]

Vergilius[2] nobis refert Graecos, bello Troiano multos annos gesto, denique equo ligneo in litore Troiano relicto classem occultavisse prope Tenedum. Vergilius praeterea narrat[3] duos angues a Minerva missos a Tenedo per mare venisse; illos in litore Laocoonta et filios eius necavisse, quia Laocoon Troianos monuisset, ne equum ligneum intra muros Troiae traherent.

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tenedos spectant.

Notae [recensere]

  1. Pausanias, Descriptio Graeciae 10.14.1.
  2. Vergilius, Aeneis 2.21ff.
  3. Vergilius, Aeneis 2.199-234; cf. et. Hyginus, Fabulae [1]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!