Scylla (monstrum marinum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Scylla in cratere Attico figuris rubentibus quinti saeculi a.C.n. picta. Museum Lupariense.

In mythologia Graeca Scylla fuit formosa virgo a multis procis petita, donec in monstrum marinum a venefica Circe transfiguraretur. A quo tempore in freto Siculo latuit, litoris Calabrici[1] rupe sub ima, naves ultionis causa in saxa adliciens ut nautas voraret. Ita praeternavigans sex comites perdidit Ulixes, dum Charybdim altera parte freti minantem cavere conatur (unde proverbium natum est : Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim). Aeneas vero vaticinationibus Troiani Heleni monitus hunc transitum vitavit. Et Argonautae Thetidis ope illinc incolumes evasere. Nam post Homerum locus communis fuit navigationum epicarum.

De genealogia[recensere | fontem recensere]

De parentibus inter auctores antiquos non constat : alii dicunt fuisse filiam Phorcyis et Hecatae[2], alii Typhonis et Echidnae[3], alii alia. Apud Homerum fuit filia nymphae Crateidis[4].

Fabula Ovidiana[recensere | fontem recensere]

Saxum Scyllanum in Calabria.

Sic poeta Ovidius hanc fabulam narravit : Scylla, formosa virgo, in Calabria prope mare vitam agebat ubi colloqia cum Nereidibus amicis habere solebat. Cum a multis aliis iuvenibus petebatur, tum deus marinus Glaucus, statim ac vidit, inextinguibili cupidine exarsit. Nec tamen puellae persuasit ut secum coiret. Itaque dolore repulsae indignans veneficae Circes ad auxilium refugit atque philtrum amoris eam rogavit. At Circe, et ipsa amore Glauci ardens, eum hortatur ut puellam consentientem atque sui cupidam potius eligere vellet. Quod Glaucus omnino recusavit. Tunc filia Solis, sese spretam aegre ferens, ultionem in miseram et insontem Scyllam meditatur, dum herbas maleficas colligit et commiscet. E quibus venenum factum in aquam qua virgo lavabatur ipsa effudit. Tunc Scylla, quamquam ora virginis retinens,

feris atram canibus succingitur alvum[5]
Ulixes adversus Scyllam quae iam comites ex oribus suspensos in aerem sustulit. Tabula picta a Iohanne Henrico Füssli.

Atque cum horrendam visu esse factam comperit, in mare sese praecipitavit, ubi sub rupe latuit. Nautas praetervehentes latratibus suis terrebat atque ulciscendae iniuriae causa vorare etiam conabatur.

Secundum Ovidium, Aenea appropinquante, monstrum in saxum a deis mutatum est : etenim hodieque saxum immane ibi conspicimus, quod fortasse fabulae locum dedit.

De locis variantibus apud alios auctores[recensere | fontem recensere]

Poeta qui Cirim composuit non a Circe sed ab Amphitrite, zelo commota quod maritus Poseidon timidam virginem compresserat, Scyllam mutatam voluit[6].

Verisimile est traditionem aliquam fuisse qua Scylla monstrum nascebatur : Nam Homerus nihil de formosa virgine meminit nec aliud cogitare videtur Hyginus cum eam dicit filiam Typhonis et Echidnae, qui mera monstra gignere solebant[7].

De figura corporali monstri quoque auctores variant : apud Homerum Scylla adhuc informis est, duodecim pedibus et sex gutturibus praedita. Hyginus, Homerum secutus, scripsit corporis infimam partem canis, non piscis fuisse[8]. Postea caput et pectus virginis habere solet, canibus inguina cincta, caudam (vel plures caudas) piscis. Vergilius Scyllam describit tamquam immani corpore pistricem

Delphinum caudas utero commissa luporum[9]

Omnino Scylla personificatio quaedam periculorum maris fuit, in primis scopulorum et voraginum.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Circe medicamentum fundit, quae Scyllae metamorphoseos causa fuit. Tabula a Iohanne Gulielmo Waterhouse picta.

Notae[recensere | fontem recensere]

Scylla in denario Sexti Pompei (qui Siciliam classe sua occupaverat).
  1. Calabria Nova, id est Bruttium antiquum.
  2. Sic Apollonius Rhodius.
  3. Sic Hyginus 151.
  4. Od. XII,124. Sic etiam Ovidius.
  5. XIII,732
  6. Servius traditionem paulo diversam refert, qua Posidon ipse, quia rivalis infelix Glauci fuerat, puellam tranfiguravit.
  7. Fab. 151. Etiamsi capitulo 199 traditionem Ovidianam sequitur.
  8. Fab. 151. Fab. 199 vero traditionem endem atque Ovidius sequitur.
  9. Aen. III,428.