Echidna

E Vicipaedia
Echidna a Pyrrho Ligorio sculpta (1555)

Echidna (-ae, f.) (Graece ἔχιδνα 'vipera') est monstrum femininum immortale, partim femina partim anguis, in mythologia Graecorum antiquorum.

Apud Hesiodum filia esse traditur Phorci et Cetùs, Tartari et Gaiae apud Apollodorum, apud Pausaniam Peirae et Stygos. Eam alii dicunt cum Typhone specum in Lydia habitare, alii apud inferos esse. Necata quoque fertur esse ut latro ab Argo in Peloponneso.

A Typhone et Echidna nati sunt Orthus, canis Geryonis, hydra Lernaea, Cerberus, Chimaera, leo Nemeaeus, draco Hesperidum, aquila Promethei, Scylla. Pugnae contra talia monstra immania in acceptissimis operibus artificum antiquorum spectare licet.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]