Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim" est versus proverbialis primum fortasse Latine a Gualtero de Castellione saeculo 12 scriptum in carmine suo epico cuius titulus est Alexandreis (lib. 5 v. 301). Proverbium e mythologia Graeca trahitur, in qua Scylla et Charybdis eodem tempore in freto marino nautis Odyssei minantur : haec historia primum Graece in Odyssea narratur. Temporibus recentioribus saepius in forma emendata "Incidit in Scyllam qui vult vitare Charybdim" citatur.[1]

Idem proverbium Francogallice a Ioanne de La Fontaine repetitur in fabula "La vieille et les deux servantes", verbis utens: "tomber ... de Charybde en Scylla".[2] Titulum postea dedit libro parvo ab Octavio Feuillet anno fere 1888 editum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. Brockhaus' Kleines Konversations-Lexikon, 5a ed. (Lipsiae, 1911) vol. 1 p. 853 apud zeno.org
  2. Jean de La Fontaine, Fables 5.6

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]