Latinitas bona

Amphitrite

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Amphitrite (discretiva)

Doris, Amphitrites mater, nuptias filiae celebrat
Amphitrite iuxta maritum Poseidonem vel Neptunum, a Iacobo de Gheyn picta

Amphitrite in mythologia Graeca fuit aut una ex Oceanidibus, filiis Oceani et Tethyis,[1] aut una e Nereidibus, filiabus Nerei dei marini quae e Doride genuit.[2] Ab Hesiodo in Theogonia cum sororibus Cymatolege et Cymodoce in descriptione iungitur:

Κυμοδόκη θ᾽, ἣ κύματ᾽ ἐν ἠεροειδέι πόντῳ
πνοιάς τε ζαέων ἀνέμων σὺν Κυματολήγῃ
ῥεῖα πρηΰνει καὶ ἐυσφύρῳ Ἀμφιτρίτῃ

scil. "Cymodoce quae cum Cymatolege et talís formosa Amphitrite faciliter undas aërosi ponti animasque vivorum ventorum sedat"[3] Amphitrite fuit secundum alios coniunx Poseidonis seu Neptuni. In mythologia Orphica Amphitrite fuit una e quinque deorum maris maximorum (alii fuerunt Glauce, Proteus, Phorcys, Triton).[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apollodorus, Bibliotheca 1.2.2, 1.4.6
  2. Apollodori bibliotheca 1.2.7
  3. Hesiodus, Theogonia 252-254
  4. Argonautica Orphica 338

Nexus externi[recensere | fontem recensere]