Bustrophedon

E Vicipaedia
(Redirectum de Boustrophedon)
Leges hereditatis apud Gortynam c. 450 a.C.n., nunc in Louvre
Lapis niger in Foro Romano situs boustrophedon inscriptus: versus 1, 3, 5, 7, 9, 11, 12, 14, 16 a sinistra parte ad dexteram currunt, versus 2, 4, 6, 8, 10, 13, 15 a dextera ad sinistram. Versus autem 8, 9, 16 inversi sunt (summa imis confunduntur).

Bustrophedon[1] (Graece: βουστροφηδόν 'boum versatione' ) est modus scribendi quo versus alternatim a sinistra ad dextram et versatione facta a dextra ad sinistram partem ducuntur, ut potest videri in legibus Gortyniis et in Lapide nigro. Boustrophedon est adverbium quo scriptoris opus cum boum in arando sulcos trahentium cursu comparatur.


Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Bustrophedon a Mario Victorino in Arte grammatica (VII 55,21-56,2 Keil) his verbis describitur: "Primis enim temporibus, sicut quidam adserunt, sic soliti erant scribere, ut, cum a sinistra parte initium facere coepissent et duxissent ad dextram, sequentem versum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent: quem morem ferunt custodire adhuc in suis liris rusticos. hoc autem genus scripturae dicebant bustrophedon a boum versatione, unde adhuc in arando ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur versura proprio vocabulo nuncupatur."